1 Septembris
E Vicipaedia
| Aug – September – Oct | ||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa |
| 1 | 2 | 3 | ||||
| 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
| 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
| 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
| 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | |
| ordo dierum 2005 Index dierum |
||||||
1. dies mensis Septembris dies 244us anni est (vel 245us annorum bisextilium) in Calendario Gregoriano. Post hunc diem 120 dies anni supersunt et unus.
Secundum Calendarium Romanum hae sunt Kalendae Septembres, quae Kal. Sept. abbreviantur.
Index |
Eventa [recensere]
Saeculo 18 [recensere]
- 1715 - Ludovicus XV post mortem proavi Ludovici XIV (vide infra) rex Franciae nominatus est.
Saeculo 19 [recensere]
- 1838 - Societas Aemulationis Brugensis constituta est.
- 1866 - Napoleo III imperator Franciae Eduardum Drouyn de Lhuys administrum rerum exterarum dimisit.
- 1886 - Samuel Fischer librarius Berolini Domum editoriam S. Fischer condidit.
Saeculo 20 [recensere]
- 1916 (ad usque 30 Septembris) - Exercitus Imperii Russici Alexio Brusilov duce impetum irritum in Imperium Austro-Hungaricum atque Germaniam fecit.
- 1939 - De navi nomine Slesvicum et Holsatia in paeninsulam Dantiscanam Westerplatte nominatam tela tormentis coniecta sunt, quo impetu in milites Polonos directo belli per totum orbem terrarum gesti alterius initium est factum.
- 1948 - Consilium Parlamentaricum novum electum Bonnae primum convenit, ut de nova Lege Fundamentali Germaniae disputaret.
- 1969 - Idris I rex Libyae expulsus est, Muammar al-Gaddafi legatus militum rem publicam promulgavit.
- 1985 - Ruinae navis RMS Titanic anno 1912 in Oceano submersaa inventa sunt.
Nati [recensere]
Saeculo 19 [recensere]
- 1848 - Carolus Cafiero, politicorum peritus et anarchista Italicus; mortuus est anno 1892.
- 1893 - Elisabetha Blythe, actrix Americana; mortua est anno 1972.
Saeculo 20 [recensere]
- 1922 - Yvonne De Carlo, actrix Americana; mortua est anno 2007.
- 1937 - Carmelus Bene, histrio praecipue theatralis Italicus; mortuus est anno 2002.
- 1945 - Mustafa Balel, scriptor linguae Turcicae.
- 1948
- Iosephus Życiński, episcopus urbis Polonicae Lublini; mortuus est anno 2011.
- Sergius Chiamparino, vir publicus Italicus Factionis Democraticae et ab anno 2001 urbis magister Taurinii.
- 1950
- Dominicus Ceauşescu, Nicolaudis Ceauşescu et uxoris eius Helenae Ceauşescu filius minor, fuit politicorum peritus Dacoromanus; mortuus est anno 1996.
- Philippus McGraw, psychologicus Americanus, auctor, et hospes programmatis televisifici.
- 1974 - Jhonen Vasquez, auctor librorum pictorum
Mortui [recensere]
- 1557 - Iacobus Cartier, explorator Francicus; natus est anno 1491.
- 1715 - Ludovicus XIV, rex Franciae (natus anno 1638)
- 1906 - Iosephus Giacosa, poeta, praecipue theatri lyrici libellorum scriptor et histrio Italicus; natus est anno 1847.
Festa et Feriae [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad 1 Septembris spectant. |
31 Augusti – 2 Septembris
1 Augusti – 1 Octobris
Index dierum
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |