Helimutus Kohl

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Helimutus Kohl anno 1987

Helimutus Iosephus Michael Kohl, velut Caulis (natus 3 Aprilis 1930), fuit cancellarius foederalis rei publicae Germaniae inter annos 1982 et 1998 erat et praeses Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Schola finita, Kohl ab anno 1950 Francofurti ad Moenum iurisprudentiae, deinde Heidelbergae historiae atque rebus publicis studebat. Ab anno 1956, lector universitatis fuit, atque anno 1958 doctor philologiae promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Kohl iam ab anno 1946 sodalis CDU erat; variis officiis fungebatur, et ab anno 1966 praeses suae factionis in Rhenania-Palatinato fuit.

Praeses ministrorum Rhenaniae-Palatinati[recensere | fontem recensere]

Kohl successor Petri Altmeier praeses ministrorum Rhenaniae-Palatinati ab 19 Maii 1969 fuit. Anno 1976, post electionem foederalem perditam dux CDU in Dieta Foederali Germaniae factus est. Successor praesidis ministrorum Rhenaniae-Palatinati Bernhardus Vogel (CDU) creatus est.

Cancellarius Germaniae[recensere | fontem recensere]

Die 1 Octobris 1982 Kohl successor Helimuti Schmidt cancellarius a factionibus CDU/CSU atque FDP, quae adhuc foedus cum SPD habuit, creatus est. Die 17 Decembris eiusdem anni suffragium fidei in Dietae Foederali Germaniae perdidit - ut in animo habuerat. Itaque nova electio parlamenti die 6 Martii 1983 fieri potuit. Qua electione Kohl victoriam adeptus est. Cum magistratu cancellarii fungeretur, anno 1990 Germania ab anno 1945 divisa iterum unita est. Anno 1998 electionem contra Gerhardum Schröder perdidit. Anno 2002, non iam fuit candidatus Dietae Foederalis.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Helimutum Kohl spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!