Sigmarius Gabriel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sigmarius Gabriel

Sigmarius (vulgo: Sigmar) Gabriel (natus 12 Septembris 1959 Goslariae) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Gabriel Gottingae linguae Theodiscae, rebus politicis, sociologiae studebat atque annis 1989 - 1990 magister institutionis laborabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1977 Gabriel sodalis SPD est, annis 1990 - 2005 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris erat et annis 1998/1999 atque praeterea 2003 - 2005 praeses legatorum suae factionis. 15 Decembris 1999 successor Gerhardi Glogowski praeses ministrorum Saxoniae Inferioris electus est. Sed electionem popularem anno 2003 perdidit et Christianus Wulff (CDU) successor eius factus est. Electione foederali anni 2005 legatus Dietae Foederalis electus est et etiam annis 2009 atque 2013 iterum creatus est. Ab 22 Novembris 2005 Administer Foederalis Oecologiae erat. Post electionem 27 Septembris 2009 perditam administer dimissus est, sed a sua factione Gabriel 13 Novembris praeses novus factionis SPD creatus est. Anno 2013 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus die 17 Decembris Administer Foederalis Oeconomiae et vicecancellarius in consilio ministrorum Angelae Merkel nominatus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]