Ioannes Wolfgang Goethe
| Ioannes Wolfgang Goethe | |
|---|---|
| Johann Wolfgang von Goethe | |
| Ioannes Volfgangus Goethius. Iosephus Carolus Stieler anno 1828 pinxit | |
| Natus | 28. Augusti 1749 Francofurti ad Moenum |
| Obiit | 22. Martii 1832 Vimariae |
Ioannes Volfgangus Goethe Moeno-Francofurtensis sive Goethius (Theodisce: Johann Wolfgang von Goethe) (natus 28 Augusti 1749 Francofurti ad Moenum; mortuus 22 Martii 1832 Vimariae) fuit scriptor, poëta, humanista, philosophus, polymathes.[1] Goethe a multis habetur gravissimus scriptor linguae Theodiscae et unus ex gravissimis putatoribus? in cultura Occidentali. Sua opera disciplinas poesis, drama, litteras, theologiam, philosophiam, et scientiam transeunt.? Suum magnum opus, unum ex cacuminibus literaturae mundi laudatum, est Faust, drama in duabus partibus.[2] Sua alia opera notissima sunt permulta poemata, Gulielmi Meister addictio homini bildungsroman, et Werther Iuvenis Quae Passus Sit, novela epistularia
Index |
[recensere] Vita
Anno 1765 Goethe Lipsiae patre suadente studium iurisprudentiae coepit. Ibi et Coronam Schröter cantricem et actricem cognovit, quam maximini aestimabat. Sed mox et poeticae artis studiosus fuit. Anno 1768 gravi morbo verisimile Phthisi laboravit et deinde Argentorati studium continuabat. Ibi et Ioannem Gottfriedum Herder cognovit atque anno 1771 dissertationem finivit, quae autem ab universitate propter consilia insidiosa recusata est. Eodem anno autem licentiatum accepit. Deinde Francofurtum rediit et iurisconsultus quattuor annos laboravit. Eis annis et apud Cameram Imperialem Wetzlariae studia iuris absolvit. Die 7 Novembris 1775 Goethe a Carolo Augusto duce magno de Saxonia-Vimarii-Eisenach Vimariam invitatus hoc loco sedem sumpsit. Multos annos ibi vixit et etiam postea administer ducis factus est.
Et hic anno 1776 Annae Amaliae ducissae magnae Saxoniae-Vimarii-Eisenach persuasit, ut theatrum parvam institueret et Coronam Schröter huc invitavit. Ibi Schröter prima Iphigeniam Goethe egit[3]. Praeterea alios poetas et viros eruditos Vimariam in oppidum invitavit, ut Ioannem Gottfriedum Herder anno 1776 et Fridericum Schiller anno 1799. A die 12 Septembris 1779 ad usque diem 14 Ianuarii 1780 iter secundum per Helvetiam fecit. Die 29 Octobris 1786 in itinere Italico primo Romam advenit et ad usque mensem Februarium 1787 mansit. Ab anno 1788 cum Christiana Vulpius amata vivebat. Iam die 25 Decembris 1789 filius eorum Augustus de Goethe natus est. Anno 1806 Goethe Christianam amatam in matrimonium duxit. Die 19 Ianuarii 1819 Faust fabula scaenica primum acta est. Anno 1816 Christiana de Goethe uxor mortua est. Die 27 Octobris 1830 filius Augustus mortuus est.
Ad mortem Goethe Vimariae vixit.
[recensere] Libellum operae
- Iphigenia in Tauris (1787, 1802)
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ Secundum Gregorium Maertz, Goethe fuit "Germaniae maxima litterarum vir . . . et ultimus polymathes verus qui in terram ambulavit." Confer Eliot, George (2004). Note by editor of 2004 edition, Gregory Maertz at link: Middlemarch. : 710 Broadview Press Textus interretialis. ISBN 1551112337.
- ↑ "Columbia Encyclopedia, 6th Ed. (2001–2005)". .
- ↑ http://www.odysseetheater.com de Corona Schröter
[recensere] Bibliographia
- Petrus Thrams: De Iohanne Volfgango Goethe. VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., Tomus 43, 2007, Fasc. 167.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Volfgangum Goethium spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |