Gustavus Heinemann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gustavus Heinemann
Gustav Heinemann
Gustavus Heinemann
Gustavus Heinemann anno 1969
Natus 23 Iulii 1899
Schwelm
Obiit 7 Iulii 1976
Assindiae

Gustav Gualterius Heinemann (Theodisce: Gustav Walter Heinemann) vir publicus Socialis Democraticae Factionis Germaniae (Theodisce: "Sozialdemokratische Partei Deutschlands", "SPD"). Ille erat tertius Praeses Foederalis rei publicae Germaniae ab anno 1969 usque ad 1974.

Antequam praeses factus est[recensere | fontem recensere]

Heinemann fuit causidicus et annis dictaturae Nazistae annis 1933 ad usque 1945 Ecclesiae confitentis socius, qui dominationi Hitler restitit. Annis 1945 ad usque 1952 socius Christianae Democraticae Unionis Germaniae fuit, anno 1949/1950 etiam minister foederalis rerum internarum, deinde in Factione totius Populi Germaniae (Theod.: "Gesamtdeutsche Volkspartei") erat, denique anno 1957 socius SPD factus est. Annis 1957 ad usque 1969 socius Dietae Foederalis Germaniae et ab anno 1966 minister foederalis iustitiae erat.

Praeses[recensere | fontem recensere]

5 Martii 1969 praeses reipublicae foederatae electus die 1 Iulii eiusdem anni dignitatem iniit. Anno 1974 reelecioni non studuit, quamquam maior pars legatorum Concilii Foederalis eum adiuturi erant. Itaque Gualterus Scheel eius successor creatus est.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Die 7 Iulii 1976 mortuus est.