Schola

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Padlock-skyblue.svg
Usores ignoti vel ignotae hanc paginam protectam hoc tempore recensere non possunt. Quaesumus ut emendationes in disputatione huius paginae proponas vel rationem propriam crees.
Schola, Melbourne High School, in urbe Melburnia situs. Imago anni 2006.

Schola est institutio in qua discipuli erudiuntur.

Etymologia

Verbum "schola" a Graeco antiquo σχολή derivatur; primum 'otium, vacivum tempus' significabat.

De scholis Romanis

Imperii Romani temporibus omnia fere municipia curaverunt, ut liberi pretio vel parvo vel etiam nullo in scholis, quas ludi litterarii nomine instituissent, elementa discerent. Plerique magistri in pergulis ad fora municipiorum sitis docere solebant, cum interea parentibus divitioribus servi eruditi saepe pro magistris erant privatis.

His in scholis liberi primum litteras Latinas, tum Graecas discebant. Siquis discipulus bonus fuit, eum magister praemio donavit, sin malus, verberavit. Post annum quintum, discipuli legere et scribere potuerunt; computare autem numeris Romanis admodum difficile fuit, itaque discipuli aliqua ex parte ratiocinando quoque instruebantur.

Post ludum qui artibus bonis operam dare vellent, apud grammaticos opera scriptorum magnorum legerunt. Ex quibus grammaticis nemo melius est notus illo Orbilio plagoso, quem Horatius in alterius libri epistula prima (versibus 70–71) commemoravit.

Grammaticis autem exauditis apud rhetores, quorum perpauci tantum et in maximis quidem urbibus illustrissimisque fuerunt, adulescentuli, qui quidem pretium eruditionis maximum solvere possent, artibus trivii studebant.

Rhetorem autem in urbe Roma primum Vespasianus imperator Quintilianum Calagurritanum instituit. Rhetorum sedes praecipuae saeculis quarto quintoque fuerunt Augustae Treverorum et Burdigalae (ubi Ausonius docuit), Arelati, Mediolani (ubi Augustinus), Romae, Karthagine, Alexandriae, Antiochiae (ubi Libanius), Nicaeae, Nicomediae, Constantinopolique.

Sed ne filiae quidem ex divitibus parentibus natae ab eruditione et ab artibus imprimis pingendi et musicis alienae fuerunt, ut Ovidius illud "sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae" exclamare potuerit (Ars 2.281).

Sententiae de scholis

Non scholae, sed vitae discimus.

Non vitae sed scholae discimus.—Lucius Annaeus Seneca minor (Epistulae morales ad Lucilium 106.12).

Index scholarum

Vide Index scholarum.

Vide etiam

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad scholas spectant.


Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!