Kielia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Tabula geographica
Wappen Kiels Lage der kreisfreien Stadt Kiel in Deutschland
Nomina alia Latina Chilonium, Holsatorum civitas, Kilia Holsatorum, Kilonia, Kilonum, Kilia
Kielia ex aere spectata
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Slesvicum et Holsatia
Pagus: Pagus urbanus
Coordinata geographica: 54° 20'  S, 10° 8' Orientalem spectans
Altitudo: inter 0 et 74,2 m supra mare
Area: 118,6 km²
Portio opere carentium: 16,6 % (Decembri 2005)
Numerus incolarum: 230 918 (31. Martii 2006)
Spissitas incolarum: 1947 incolae per km²
Praefixum telephonicum: 0431
Numeri cursuales: ab 24103 ad 24159 (pristinus: 2300)
Nota autocineti: KI
Nota magistratus communalis: 01 0 02 000
Ordo partium urbis: 18 regiones
cum 30 partes
Inscriptio cursualis: Fleethörn 9
24103 Kiel
Pagina interretialis: www.kiel.de
Res politicae
Magistra superior civium: Torsten Albig (SPD)
Urbis praeses: Rainer Tschorn (CDU)
Factiones regnantes: CDU/Foedus 90/Virides

Kielia[1], Kilia,[1] vel Chilonia[1] (Theodisce: Kiel), est caput Slesvici et Holsatiae, cuius regimen foederale ibi sedem habet.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Medio aevo, Saxones limite Saxoniae illam, quae nunc Chiloniensis est, regionem adversus Abodritos gentem Slavonicam protegere conati sunt, cuius ad limitis finem, quo locorum ad septentriones vergebatur, saeculo XIII. Adolphus IV, dux Holsatiae, Kiliam condidit; nomen autem urbis lingua Saxonica cuneum vel potius sensu metaphorico sinum illum angustum Chiloniensem significat, cuius in extrema parte portus novus est instructus.

Anno 1283, civitas ad Ligam Hanseaticam se adiunxit.[2]

Fine belli per orbem terrarum gesti prioris anno 1918, seditiosi Kiliae classiarii rebus novis tam feliciter studuerunt, ut quodam spatio temporis magni momenti essent in omni Germania. Imperator enim Gulielmus alter imperium deponere debuit et Germania ex regno res publica libera facta est.

Ob naves bellicas ibi collocatas bello per orbem terrarum gesto altero, Kilia caelitus bombis tota paene deleta est, sed suburbia nonnulla minore detrimento accepto adhuc bella sunt.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Urbs ad ripam Maris Baltici iacet portus, ubi naves et mercatoriae et bellicae collocatae et erant et sunt. Hic etiam est ostium fossae quae a mari Germanico ad mare Balticum ducta est.

Maximum navale Germanicum nomine "Navalia Howaldt et Navale Germanicum" (Theodisce: Howaldtswerke-Deutsche Werft) hic est.

Kiliae Academia Instituta est rebus oeconomicis orbis terrarum investigandis (Theodisce: Kieler Institut für Weltwirtschaft).

Cives illustres[recensere | fontem recensere]

Nati sunt[recensere | fontem recensere]

Mortui sunt[recensere | fontem recensere]

Scholae[recensere | fontem recensere]

Imagines[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
  2. wikip.de

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kieliam spectant.


Coat of arms of Schleswig-Holstein.svg Urbes et circuli terrae Slesvici et Holsatiae Coat of arms of Germany.svg

Urbes:    Flensburgum · Kielia · Lubeca · Novum Monasterium
Circuli terrae:    Dithmarsia · Frisia Septentrionalis · Ducatus Lauenburgicus · Holsatia Orientalis · Pagus Pinebergensis · Pagus Plunensis · Pagus Rendesburgi et Ekerenfordae · Pagus Sliasvig-Flensburgensis · Pagus Segebergensis · Arx Lapidea · Stormaria

Urbes quae sunt capita terrarum foederalium Germanicarum
Vexillum Rei Publicae Germanicae
Aquae MattiacaeBerolinumBremaDresdaDusseldorpiumErfordiaHamburgumHannoveraKieliaMagdeburgumMoguntiacumMonacumPotestampiumSaraviponsStutgardiaSuerinum