Iosephus Fischer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Joschka Fischer

Iosephus Martinus, vel potius Joschka Fischer, vir rerum politicarum peritus in publicis Germaniae rebus ad annum 2005 versatus est. Natus est Gerabronni die 12 Aprilis 1948.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fischer annis 1983 - 1985 Legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit. Tum Dietam Foederalem reliquit, quod Virides tum a legatis flagitaverunt, quod post duos annos id facerent. Eo anno autem Administer Hassiae Oecologiae et Energiae creatus est et ad annum 1987 mansit, cum Gualterius Wallmann (CDU) praeses ministrorum Hassiae electus est. Anno 1991 autem iterum Administer Hassiae a Ioanne Eichel (SPD), praeside ministrorum novo electo, nominatus est. Iterum Oecologiae providit. Anno 1994 autem iterum in Dietam Foederalem electus est et ibi ad annum 2006 mansit. Ab anno 1998 usque ad annum 2005, is, qui in partibus Viridibus maxima afficiebatur auctoritate, fuit minister negotiorum externorum et cancellarii foederalis vicarius. Quem officium post electionem anni 2005 reliquit, cum CDU et SPD factiones novam coalitionem fecerunt.

Post officia[recensere | fontem recensere]

Fischer nunc consultus rerum politicarum laborat, orationes varias habet.