Carolus Iosephus Wirth

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Iosephus Wirth

Carolus Iosephus Wirth (Friburgi Brisgoviae natus die 6 Septembris 1879 - ibidem obiit die 3 Ianuarii 1956) fuit magister, vir publicus factionis Centri ac cancellarius Rei Publicae Wimarii a die 10 Maii 1921 usque ad diem 14 Novembris 1922 .

Vita[recensere | fontem recensere]

Pater eius artifex fuit, qui Iosephum ut eius fratres in erudtitionm gymnasii dedit. Post scholam maturitate adepta finitam Friburgi Brisgoviae oeconomiae ac mathematicae studuit- Anno 1906 doctor mathematicae promotus est et postea magister gymnasii fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1909 sodalis Centri factus ab anno 1912 decurio Friburgi fuit. Anno 1914 etiam legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Bello Orbis Terrarum I exorto corpore debilis voluntarius ad annum 1918 minister aegrotorum militavit. Post casum monarchiae administer aerarii publici Badeniae et 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae atque deinde (ad annum 1933) iterum Dietae Imperii erat. 27 Martii 1920 Administer Imperii Aerarii Publici in consilio ministrorum Müller I nominatus est et Constantino Fehrenbach cancellario hunc magistratum tenuit. Mense Maio 1921 ipse cancellarius imperii electus est. Hoc tempore et ipse Administerium Imperii Rerum Exterarum administravit. Mense Novembri 1922 propter controversiae factionum a magistratu se recessit. Annis 1929/1930 Administer Imperii Regionum Occupatarum cancellario iterum Hermanno Müller et anno 1930/1931 sub cancellario Henrico Brüning Administer Imperii Rerum Internarum fuit.

Temporibus Dictaturae Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Inter Adolphi Hitler tyrannidem Wirt exsul in Helvetia vixit.

Legenda[recensere | fontem recensere]

  • Ulrike Hörster-Philipps: "Joseph Wirth: 1879-1956; eine politische Biographie." Veröffentlichungen der Kommission für Zeitgeschichte: Reihe B, Forschungen; vol. 82, Friburgi anno 1998. ISBN 3-506-79987-8.