Conservatismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
civilitate
disserentibus

Conservatismus est ingenium ad res familiares conservatas, vel praesertim philosophia civilis quae, praecipue ad fides moresque definiti a religione, traditione, cultura, civitate spectans, constantiae sociali favet, instituta vetusta (et, ut liberalismo videtur, saepe obsoleta) praefert, et mutationi subitae progressum tardum anteponit. Quia variae culturae variis aestimationibus institutis favent, homines conservativi variarum culturarum fines varios habent: alii volunt conservare statum quo vel societatem emendare leniter, dum alii volunt redire ad aestimationes temporis superioris, statum quo ante.

Conservatismus philosophia politicalis est difficilis definitu, quia multos motus amplectitur, et homines conservativi aliquando inter se discrepant de partibus culturae et quae partes dignae sint ad preservandum; sic conservativi religiosi possunt dissidere a conservativis nationalisticis, quamquam privatizationem contrarie volunt.

Evolutio conservatismi Occidentalis[recensere | fontem recensere]

Conservatismus Anglicus[recensere | fontem recensere]

Conservatismus Anglicus, Toryismus appellatus, per Restorationem? (16601688) ortus est. Societatem gradatam (Anglice: hierarchical) sustinebat, monarchiam a rege dominatam, qui divino regum iure regabat. Revolutio autem Gloriosa (1688), quae administrationem constitutionalem instituit, Toryismum emendavit ut nunc consideret summam rerum conlocari in tribus statibus (Anglice: estates): Regno (Anglice: Crown), Paribus, et Communibus (Anglice: Commons).[1]

Conservatismi scholae[recensere | fontem recensere]

Conservatismus fiscalis[recensere | fontem recensere]

Edmundus Burke (1729–1797)

Consrvatismus fiscalis est oeconomica prudentiae de arte argentaria philosophia, praecipue de rebus erogationis et aeris alieni. Edmundus Burke, in libro Reflections on the Revolution in France, de eius principiis scripsit:

[I]t is to the property of the citizen, and not to the demands of the creditor of the state, that the first and original faith of civil society is pledged. The claim of the citizen is prior in time, paramount in title, superior in equity. The fortunes of individuals, whether possessed by acquisition or by descent or in virtue of a participation in the goods of some community, were no part of the creditor's security, expressed or implied. . . . [T]he public, whether represented by a monarch or by a senate, can pledge nothing but the public estate; and it can have no public estate except in what it derives from a just and proportioned imposition upon the citizens at large.

Conservatismus viridis[recensere | fontem recensere]

Conservatismus viridis est schola conservatismi quae animum viridem in eius ideologiam recipit. In Regno Britanniarum, Factio Conservativa, Davide Cameron duce, agenda viridia complectitur quae volunt imponere vectigal parking automobilium officinalium spatiis, finire auctum aeroportuum, imponere vectigal vehiculis 4x4, et coercere automobilia proscripta.

Conservatismus culturalis[recensere | fontem recensere]

Conservatismus culturalis est philosophia quae civitatis vel culturae heredium sustinet. Ea cultura potest magna, sicut cultura Occidentalis vel civilizatio Sinca, vel parva, sicut cultura Thibeti.

Conservatismus religiosus[recensere | fontem recensere]

Conservatismus religiosus doctrinas ideologiarum separatarum sustinet, nonnumquam declarans illas doctrinas multum prodesse, nonnumquam desiderans illis doctrinis vim legitimum dare.

Conservatismus in variis civitatibus[recensere | fontem recensere]

Multa conservatismi genera utuntur elementis aliarum ideologiarum et philosophiarum, quas conservatismus ipse vicissim impellit. In rebus publicis Occidentalibus, conservatismus et ideologia alae dextrae saepe inter se discrepant. Certe, in Occidenti, liberales laevam politicam includunt.

Regnum Britanniarum[recensere | fontem recensere]

Margareta Thatcher, conservativus Regni Britanniarum reformator, iuxta Ronaldum Reagan, conservativum praesidem Americanum, die 26 Februarii 1981 stat.

Factio Conservativa est factio secunda magnitudine in Britanniarum Regno.

Iaponia[recensere | fontem recensere]

Iunichiro Koizumi, dux Factionis Liberalis Democraticae), quae maximam partem in historia Iaponiensi abstulit.

In Iaponia, Factio Liberalis Democratica, factio conservativa, quae suffragia annos quingaginta dominata est, celerem auctum oeconomicum de mercibus exportatis deductum et una cum Civitatibus Foederatis Americae agere in consili diplomatiae et defensionis civitatis semper sustinuit, et novissime reformationem administrativam et alias noviores res sustinet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Ioannes Key, Primus Novae Zelandiae Minister.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Robert Eccleshall, English Conservatism since the Restoration: An Introduction and Anthology (Unwin Hyman, 1990), pp. ix, 21.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Bacchetta, P. 2002. Right-wing women: from conservatives to extremists around the world.
  • Barker, Martin. 1982. The new racism: conservatives and the ideology of the tribe.
  • Blinkhorn, Martin. 1990. Fascists and conservatives: the radical right and the establishment in twentieth-century Europe.
  • Burke, Edmund. 1997. Reflections on the Revolution in France. Hackett Publishing Company. ISBN 0872200205.
  • Crowson, N. J. 1997. Facing fascism: the Conservative party and the European dictators, 1935-1940.
  • Crunden, Robert. 1999. The Superfluous Men: Critics of American Culture, 1900–1945. ISBN 1882926307.
  • Dalrymple, Theodore. 2005. Our Culture, What's Left of It: The Mandarins and the Masses. ISBN 1566636434.
  • Feinman, Jay M. 2004. Unmaking law: The Conservative campaign to roll back the common law.
  • Fryer, Russell G. 1979. Recent conservative political thought: American perspectives.
  • Gottfried, Paul E. 1993. The Conservative Movement. ISBN 0805797491.
  • Halper, Stefan A. 2004. America alone: The Neo-Conservatives and the Global Order.
  • Honderich, Ted. Conservatism.
  • Kirk, Russell. 2001. The Conservative Mind, 7th ed. ISBN 0895261715.
  • Kirk, Russell. 1993 The Politics of Prudence. ISBN 1882926013.
  • Lee, Alexander, et Timothy Stanley. 2006. The End of Politics: Triangulation, Realignment and the Battle for the Centre Ground. Politico's Publishing. ISBN 1842751743.
  • Lora, Ronald. 199. The conservative press in twentieth-century America.
  • Lowndes, Joseph E. 2008. From the New Deal to the New Right: race and the southern origins of modern conservatism.
  • Muller, Jerry Z. Conservatism.
  • McEvoy, James. 1971. Radicals or conservatives? The contemporary American right.
  • Nisbet, Robert. 2001. Conservatism: Dream and Reality. ISBN 0765808625.
  • Nugent, Neill. 1977. The British Right: Conservative and Right Wing politics in Britain.
  • O'Sullivan, Noel. Conservatism.
  • Page, James. 2003. "Ought the Neo-Cons Be Considered Conservatives? A Philosophical Response." AQ: Journal of Contemporary Analysis 75(6):32–33, 40. In interrete: http://eprints.qut.edu.au/archive/00003599.
  • Schneider, Gregory L. 2003. Conservatism in America since 1930: A Reader.
  • Schoenwald, Jonathan M. 2001. A time for choosing: the rise of modern American conservatism.
  • Scruton, Roger. The Meaning of Conservatism.
  • Stephen, James Fitzjames. Liberty, Equality, Fraternity.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png