Socialis Democratica Factio Germaniae

E Vicipaedia

SPD est siglum factionis socialis democraticae Germaniae, quod Germanice significat "Sozialdemokratische Partei Deutschlands". Est una duarum permagnarum factionum Germaniae.

[recensere] Res gestae

Factio universalis SPD anno 1890 condita est. Iam prius operarii partes singulas condiderant, sed illo demum anno vires suas coniunxerunt. Cum Sociales Democratici temporibus Germanici Imperii Secundi diu summos magistratus fugere deberent, magis magisque fautores conciliaverunt.

Anno 1914 plurimi Sociales Democratici fenore probato in bello gerendo discordiam factionum omnium et certamen contra imperatorem antea factum obruta esse censuerunt. Postquam Germani in hoc primo bello in toto terrarum orbe facto cladem acceperunt, Sociales Democratici summam potestatem Germaniae assumpserunt. Consodalis eorum factionis, Fridericus Ebert, primus praeses Rei Publicae Wimarensis creatus est.

Anno 1933 in Germania dictatura erecta est, et SPD (et reliquae partes) prohibitae sunt. Multi socii aut Germaniam fugerunt aut illic restiterunt. Multi in campis captivi custodiendi retenti sunt, quorum magna pars necata est.

Post alterum bellum in toto terrarum orbe factum Sociales Democrati denuo eorum factionem condiderunt. Anno 1949 cladem electionis acceperunt et usque ad annum 1966 adversam factionem, h.e., oppositionem, formaverunt.

Tum tres per annos coalitione cum Christiana Democratica Unione iuncti erant. Ab anno 1969 ad annum 1982 cancellarii Germaniae Gulielmus Brandt et Helimutus Schmidt etiam rectores factionis SPD fuerunt.

Anno 1998 rector factionis SPD, Gerhardus Schröder, cancellarius foederalis factus est.

Hodie, anno 2006, factio una cum Unione Germaniam regnat magna in coalitione.

[recensere] Praesides

Ab anno 1946:

Nomen tempus officii
Kurtus Schumacher (natus 1895, mortuus 1952) 11 Maii 1946 - 20 Augusti 1952
Ericus Ollenhauer (natus 1901, mortuus 1963) 27 Septembris 1952 - 14 Decembris 1963
Gulielmus Brandt (natus 1913, mortuus 1992) 16 Februarii 1964 - 14 Iunii 1987
Ioannes Iochen Vogel (natus 1926) 14 Iunii 1987 - 29 Maii 1991
Björn Engholm (natus 1939) 29 Maii 1991 - 3 Maii 1993
Ioannes Rau (natus 1931, mortuus 2006) 3 Mai 1993 - 25 Iunii 1993
Rudolphus Scharping (natus 1947) 25 Iunii 1993 - 16 Novembris 1995
Anscharius Lafontaine (natus 1943) 16 Novembris 1995 - 12 Martii 1999
Gerhardus Schröder (natus 1944) 12 Martii 1999 - 21 Martii 2004
Franciscus Müntefering (natus 1940) 21 Martii 2004 - 15 Novembris 2005
Matthias Platzek (natus 1953) 15 Novembris 2005 - 10 Aprilis 2006
Curtus Beck (natus 1949) 10 Aprilis 2006 - 7 Septembris 2008
Frank-Walter Steinmeier (ad interim) (natus 1956) 7 Septembris 2008 - 18 Octobris 2008
Franciscus Müntefering (iterum) 18 Octobris 2008 -

[recensere] Vide etiam

Flag of Germany.svg

Praesentes Factiones Politicae Germaniae
Christiana Democratica Unio Germaniae | Christiana Socialis Unio in Bavaria | Socialis Democratica Factio Germaniae | Factio Democratica Liberalis Germaniae | Sinistra | Foedus 90/Virides