Scriptura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Scriba mediaevalis ad tablinum laborat.

Scriptura est ars scribendi, actus commemorandi nuntios per modum oculorum, qui ab aliis legi potest. Differt ab oratione quoniam lectoribus non opus est eodem tempore adesse. Scripturam legere possumus ab antiquitate et ab variis orbis terrarum partibus. Scriptura inter mirabilissimis hominum inventionibus manet. Inventa est postquam homines urbes aedificaverunt et agriculturam exercere coeperunt. Scriptura circa 3300 a.C.n. in Medio Oriente orta est.

Ante chartam repertam, variae materies ad scripturam ferendama adhibebantur, scilicet lignum, argilla, papyrus, lapides, pelles animalium. Romani in tabellis cereis stylo acuto scribere solebat, quae ad nuntios breves commemorandos populo gratae fuerunt. Inventio chartae a Sinensibus progressio magna habetur.

Materies quae hodie saepissime usurpatur est charta, etsi extat technologia qua in paene omni re, superficie cibi non exclusa, imprimi potest. Modi sicut teleopsis et scrinia cinematica et ordinatra etiam adhiberi possunt ut scriptura mostretur.

Scriptura usu instrumenti manualis velut styli, penicilli, vel graphii fere fit. Hodie plures textus per claviatrum? computatrali creantur.

Inventio scripturae[recensere | fontem recensere]

Primae scripturae in mundo Sumerice in Mesopotamia et Aegyptiace in Aegypto scriptae sunt. Hoc factum est ad finem aetatis lapideae, abhinc plus quam quinque millennia. Hieroglyphica in Aegypto adhibebantur, a quibus abecedaria nostra derivantur.

Propositum est originem scripturae secutum ortum mercaturae. Quarto in millennio a.C.n., signa mercatoria abstracta ab conexione priore et in significationem sonorum loquelae facta sunt, et propterea scriptura vera coepta est. Fieri potest origo distincta in America a calendario et administratione rectionis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Scriptura spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Scriptura in Victionario.
  • Ankerl, Guy. "Global communication without universal civilization." In Coexisting contemporary civilizations: Arabo-Muslim, Bharati, Chinese, and Western, 1:56–66. Genavae: INU Press. ISBN 2-88155-004-5.
  • Christin, Anne-Marie, ed. 2002. A History of Writing: From Hieroglyph to Multimedia. Flammarion. ISBN 2-08-010887-5.
  • Coulmas, Florian. 1989. The Writing Systems of the World. Oxoniae: B. Blackwell. ISBN 0-631-16513-4.
  • DeWitt, Scott Lloyd. 2001. Writing Inventions: Identities, technologies, Pedagogies. Albaniae: State University of New York Press. ISBN 0-7914-5040-6; ISBN 0-7914-5039-2.
  • Hoffman, Joel M. 2004. In the Beginning: A Short History of the Hebrew Language.
  • Nakanishi, Akira. 1982. Writing Systems of the World: Alphabets, Syllabaries, Pictograms. Rutland Montis Viridis: C. E. Tuttle. ISBN 0-8048-1293-4.
  • Robinson, Andrew. 2002. Lost Languages: The Enigma of the World's Undeciphered Scripts. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0-07-135743-2.
  • Robinson, Andrew. 2003. "The Origins of Writing." In Communication in History: Technology, Culture, Society. Ediderunt David Crowley et Paul Heyer. Allyn and Bacon.
  • Rogers, Henry. 2005. Writing Systems: A Linguistic Approach. Oxoniae: Blackwell. ISBN 0-631-23463-2; ISBN 0-631-23464-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]