Cornelius Tacitus
E Vicipaedia
Gaius aut Publius Cornelius Tacitus (nescimus utrum ei Gaius an Publius fuerit praenomen) fuit scriptor multorum librorum. Plenam scientiam de historia Romana in primo saeculo a Tacito habemus, qui etiam clarus est quia eius libri historiam Britanniae et Germaniae temporum antiquorum edunt.
Index |
[recensere] Vita
- Natus: fere anno 61 in Gallia Cisalpina aut Narbonensi e familia equestri.
- Romam iit ut studeret eloquentiae, in qua peritissimus factus est.
- Quaestor Augusti: anno 80 aut 81
- Tribunus plebis: anno 82
- Aedilis: anno 83 (?)
- Praetor et quindecimvir sacris faciundis: anno 88
- Actiones in provinciis: ab anno 89 usque ad annum 93 (de his pauli certi sumus)
- Consul suffectus: anno 97
- Proconsul Asiae: anno 112
- Mortuus: circa anno 120
Cunabula Taciti sunt ambigua.
Uxor fuit Iulia, filia consulis Gnaei Iulii Agricolae. Tacitus fuit Plinii minoris amicus.
Tacitus cursum honorum gloriose decucurrit. Novus homo in senatu fuit, cum primus familiae quaesturam egisset.
[recensere] Opera
[recensere] Libri Taciti
- Dialogus de oratoribus
- De vita et moribus Iulii Agricolae
- De origine et situ Germanorum (Germania)
- Historiae
- Annales, opus de vitis (et vero de vitiis) Caesarum de excessu Augusti ad mortem Neronis. Opus non est perfectum: finem et cetera annalum non habemus.
[recensere] Libri Taciti in rete
- Cuncti libri Taciti
- De vita et moribus Iulii Agricolae
- De origine et situ Germanorum
- Annales
- http://www.fh-augsburg.de/~harsch/tac_an00.html ab excessu divi Augusti liber I
[recensere] Nexus externus
| Vicifons opus nominatum Cornelius Tacitus habet. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |

