Iudicia Norimbergensia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago primi et praecipui iudicii Norimbergensis. Ad sinistram partem a parte superiore: Hermannus Goering, Rudolphus Hess, Ioachim de Ribbentrop, Guliemus Keitel. Ad dextram partem a parte superiore: Carolus Doenitz, Ericus Raeder, Baldur de Schirach et Fridericus Sauckel

Iudicia Norimbergensia fuerunt clarissima iudicia quae Norimbergae post secundum bellum mundanum a die 20 Novembris 1945 usque ad annum 1949 contra Nazistas, qui magnam partem in belli sceleribus et in crimen contra humanitatem holocausti, id est in Iudaeorum stragibus inter tyrannidem habuerunt, facta sunt.

Praecipuum iudicium[recensere | fontem recensere]

Hi homines ut iudices inter iudicium egerunt:

  1. Franciscus Biddle et Ioannes Johnston Parker (CFA),
  2. Ionas Nikitčenko et Alexander Volčkov (Unio Sovietica),
  3. Galfridus Lawrence et Normannus Birkett (Regnum Unitum)
  4. Henricus Donnedieu de Vabres et Robertus Falco (Francia).

Quattuor fuerunt accusatores:

  1. Robertus H. Jackson (CFA),
  2. Romanus Rudenko (Unio Sovietica),
  3. Hartley Shawcross (Regnum Unitum) et
  4. Franciscus de Menthon, et postea Augustus Champetier de Ribes (Francia).

Hi fuerunt viginti et quattuor homines qui inter praecipuum iudicium iudicati fuerunt:

Nomen Munus Sententia
Martinus Bormann Rudolphi Hess successor ut dux Factionis Nazistae capite damnatus (in absentia)
Ioannes Frank Poloniae Gubernator Generalis Capite damnatus
Gulielmus Frick Minister negotiorum internorum, qui leges contra Iudaeos ratum esse iussit Capite damnatus
Hermannus Göring Aerei exercitus dux (Luftwaffe) et praeses parlamenti (Reichstag) Capite damnatus
Alfredus Jodl Praecipuus vir militaris Capite damnatus
Ernestus Kaltenbrunner Securitatis regni supremi offici (Reichssicherheitshauptamt) et turmarum actionis (Einsatzgruppen) dux Capite damnatus
Guliemus Keitel Exercitus Germanici (Wehrmacht) dux Capite damnatus
Ioachim de Ribbentrop Minister negotiorum externorum ab anno 1938 Capite damnatus
Alfredus Rosenberg regiminis doctrinae de odio phyletico [1]creavit et promulgavit. Etiam minister terrarum occupatarum fuit Capite damnatus
Fridericus Sauckel De servorum labore propositi dux Capite damnatus
Arthurus Seyss-Inquart publicus Nazista Austriacus et et gubernator Nederlandiae inter secundum bellum mundanum Capite damnatus
Iulius Streicher libelli de odio phyleticoDer Stürmer“ editor Capite damnatus
Gualterius Funk Minister oeconomiae et Argentariae Regni (Reichsbank) praeses in carcerem perpetuum damnatus
Rudolphus Hess Adiutor Adolphi Hitler in carcerem perpetuum damnatus
Ericus Raeder Germanicae classis (Kriegsmarine) dux supremus in carcerem perpetuum damnatus
Albertus Speer Minister ad arma in viginti annos carceris damnatus
Baldur de Schirach Iuventutis Hitlerianae dux in viginti annos carceris damnatus
Constantinus de Neurath Minister negotiorum externorum usque ad annum 1938, "Protector" Bohemiae et Moraviae in quindecim annos carceris damnatus
Carolus Dönitz Successor Adolphi Hitler et Germanicae classis (Kriegsmarine) dux in decem annos carceris damnatus
Ioannes Fritzsche Diurnarius fuit adiutor Iosephi Goebbels apud propagandae ministerium Absoltus
Franciscus de Papen Minister et ab anno 1933 usque ad insequentem annum cancellarius vicarius Absoltus
Hjalmar Schacht Praeses Regni argentariae (Reichsbank) Absoltus
Gustavus Krupp Magister officinarum qui servorum laboris lucra percepit Sine damnatione valetudinis difficultatum gratia
Robertus Ley Dux Societas Germanicae Laboris Sine damnatione quia mortem ante iudicium sibi conscivit

Iudicium in medicos[recensere | fontem recensere]

Anno 1946/1947 et iudicium in medicos habebatur. Accusati medici sunt, qui in castris carceralibus experimenta crudelia in homines fecissent. Inter eos, qui ad mortem damnati sunt, et hi fuerunt:

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. cfr. Lexico Recentis Latinitatis Italice odio razziale


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg