Friburgum Brisgoviae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Friburgum


Insigne Tabula geographica
Insigne Friburgi
Friburgum Brisgoviae
Situs Friburgi
Nomen Latinum: Friburgum Brisgoviae
Nomen Germanicum: Freiburg im Breisgau
Nomina Latina alia:
 
 
Friburgi de monte castri aspectus
Freiburg vom Schlossberg.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Badenia-Virtembergia
Provincia: Friburgum
Circulus urbanus: Friburgum Brisgoviae
Coordinata geographica: 47° 59′ 46″ Sept., 7° 51′ 1″ Ort.
Altitudo: 278 supra mare
Area: 153,07 km²
Numerus incolarum: 214 234 (tempus 31 Decembris 2011)
Coniunctio communium cum: civitatibus quae sunt haec:

 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Vesuntio in Francia ab anno 1959
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Pons Aeni in Austria ab anno 1963
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Padua in Italia ab anno 1967
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Gilfordia in Regno Britanniarum ab anno 1979
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Madisonia Visconsiniae in Civitatibus Foederatis Americae ab anno 1987
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Matsuyama in Iaponia ab anno 1988
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Leopolis in Ucraina ab anno 1989
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Granata in Hispania ab anno 1991
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Aspadana in Irania ab anno 2000

Numerus cursualis: ab 79098 ad 79117
Praefixum telephonicum: 0761
Nota autocineti: FR
Nota magistratus communalis: 08 3 11 000
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Rathausplatz 2–4
79098 Freiburg
Pagina interretialis: www.freiburg.de
Res politicae
Magister civium superior: Dieter Salomon (Virides)

Friburgum Brisgoviae (-i Brisgoviae, n.; nomen adiectivum Friburgensis) (Theodisce: Freiburg im Breisgau) est urbs Germaniae 214 000 incolarum, terrae Badeniae-Virtembergiae quarta, sedes episcopalis. In media silva Hercynia situm, aquis fluvii Dreisam lautum, caelo dicitur frui omnium Germaniae oppidorum tepidissimo.

Historia[recensere | fontem recensere]

Friburgum anno 1120 condidit Dux Conradus I de Zaringia ut emporium aliorum dicione immunem, unde trahit nomen suum, quod Theodisco sermone 'oppidum liberum' significat. Vice humilis loci ecclesiae, cuius ex cathedra Bernardus Claraevallensis populum ad expeditionem sacram alteram excitaverat, anno 1200 Ducis Bertholdi V iussu magna ecclesia cathedralis succrescebat, mirum opus stylo Gothico qui dicitur potissime signatum, quod tria post saecula anno 1513 tandem perfectum atque rite consecratum usque ad nostros dies sui aevi testatur animum sublimem.

Stirpe Zaringia anno 1218 exstincta, Comites de Urach regnum acceperunt seseque in posterum Comites de Friburgo praedicaverunt, Friburgensibus autem nolentibus, qui anno 1368 pretio 20 000 nummorum argenteorum suam libertatem emerunt ut se ipsos sub gentis Habsburgae confugerent potestatem atque dicionem.

Latebant enim montis illius in profundis conditae, quem apte Schauinsland, i.e. 'Despice in terram', vocant indigenae, venae argenti, quas civitas in nummos equinos ('Rappenpfennig') dictos cudit, ut summa opulentia viveret seque cum Basilensibus Columbarensibus Brisacensibus monetariam daret in societatem, quoad cuniculos deplevit.

Fridericus IV de Habsburgo cum anno 1417 urbis portas patefecisset antipapae Ioanni XXIII apostolica sede depulso, ab imperatore Sigismundo proscriptione imperiali multatus est. Anno 1457, Adalbertus VI Austriae Archidux nec non Anterioris Austriae dominus Litterarum Universitatem Alberto-Ludovicianam Friburgi constituit. Anno 1498, Comitium imperiale a Maximiliano I imperatore convocatum etiam Friburgi sedit.

Reformatione fidei intacta civitas Catholicae Ecclesiae tali constantia servavit cultum ut Erasmus Roterodamus princeps litterarum una cum Basileae magistratibus illius in moenia se confugere censeret. Belli tricennalis bellorumque insequentium tempora violenta Friburgum per varios casus redigerunt in potestatem Austriorum Francicorum Suecicorum Hispanorum, ne omnes dicamus.

Urbs pace Novimagensi anni 1679 coronae Francicae committitur, pace Ryswicensi anni 1697 redditur Habsburgensibus. Cum de successione Austriae dimicetur, Ludovicus XV Friburgum tormentis bellicis oppugnat militemque Gallicum moenibus introducit, qui praesidio denique deducto monimenta solo adaequat. Napoleo anno 1805 totam Brisgoviam et Mortingiam Magno Duci Badeniae addicit. Anno 1827, instituta est archidioecesis Friburgensis, quae urbem sede Romanae Ecclesiae archiepiscopi ornavit.

Tertium Imperium Friburgum quoque arripuit: Nazisti universitatem subiecerunt Martino Heidegger rectore, nocte illa anni 1938 quae crystalli dicitur synagogae ignes intulerunt, anno 1940 reliquos Iudaeos ad castrum Gurs Francicum atrocemque fatum scelerato animo asportaverunt. Friburgum poenas luit factorum, cum Bello Orbis Terrarum II bombis aeronavium dire atque saepius verberatum sit. Quae paene totam urbem antiquitate venerabilem deleverunt, sola ecclesia excepta, quoad pace composita Francicamque post occupationem denique restituta est eo fere splendore quo antea excelluisse constat.

Res publicae[recensere | fontem recensere]

Friburgum inter alias urbes eminet terrae, naturae, omnisque amoenitatis amore. Nil mirum, quia locus ipse bucolicos affectus suadere videtur. Florent ibi in energiam solarem studia atque opera. Factio Viridium, ceteris in regionibus exigua, Friburgi quadrantem suffragiorum sibi conciliat. E cuius sodalibus etiam magister urbis, Dr. Dieter Salomon, creatus est anno 2002. Plerique cives, vita secundum naturam adoptata, birotationem et anacyclismum colunt magna assiduitate.

Aestate anni 1992 consilium municipale Friburgense decrevit ut omnia aedificia, quae in terra municipali erectura sint, parvo energiae modo uterentur. Convectra solaria in tectis ponenda sunt, quae aquam calidam et energiam solarem praebeant, et parietes fenestrae portae ita struendi sunt ne nisi minimus calor perdatur.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Friburgum est sedes archiepiscopalis. Archidioecesin Friburgensem his diebus ministrat archiepiscopus Robertus Zollitsch.

Studia et artes[recensere | fontem recensere]

Quae Friburgi resederunt universitates et collegia et academiae eorumque studiosi quorum numerus ad 30 000 attinet, vitam cotidianam aspectumque urbis magnopere afficiunt. Inter quas primum locum tenet Alberto-Ludoviciana illa antiquitate et facultatum varietate insignis. Accedunt academia paedagogica, academia musica, Instituta Planckiana Immunologiae, et iuri poenali internationali indagandis.

Musica non solum docetur, sed etiam tractatur a diversis orchestris et choris. Celebratur Officina experimentalis artis acusticae (Theodisce: Experimentalstudio für akustische Kunst), anno 1969 condita, ob opes in musicam seriam recentiorem propagandam collatas.

Friburgi turma pediludiaris vocatur SC Freiburg, quae cum Karlsruher SC et SV Waldhof Mannheim inter praecipuas Badeniae turmas nominanda est, et post longum minoris momenti aevum ab anno 1993 decies in Prima divisione foederali ludit.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Statio ferriviaria in media urbe

Media urbs designatur zona pedestris, a qua autocineti omnino prohibentur. Nam praecellit Friburgi transportatio publica, cum ferriviae stratariae (Straßenbahn) rete longe lateque pateat ferriviaque maior, quae a Francofurto ad Basileam ducit, Friburgum transcurrat. Eunt autem ferriviae minores ad silvam Hercyniam et Brisacum.

Rivuli Friburgenses

Habet Friburgum parvulos quosdam canales qui Bächle ('rivuli') appellati vias secant, quorum aquis incendia exstinguere sitemque equorum sedare solebant. Aestate aëra refrigerant animosque praetereuntium strepitu delectant. Fama fert studiosum, quicumque inconsiderantia aut ebrietate adductus pede in canalem ingreditur, Friburgensem uxorem esse ducturum.

Urbis filii et filiae[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Friburgum Brisgoviae spectant.