Lingua Russica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Russica
русский язык
IPA: [ ˈruskʲɪj jɪˈzɨk ]
Taxinomia:
Locutores: 260 000 000
Sigla: 1 ru, 2 rus, 3 rus
Status publicus
Officialis Russia, Ruthenia Alba, Kazachstania, Chirgisia
Privata Russia, Ucraina, Ruthenia Alba, Kazachstania, Moldavia, Armenia, Israel, Lettonia, Estonia, Chirgisia et aliae
Litterae:
Scriptura: Cyrillica
Procuratio: Academia Scientiarum Russica
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Russica[1] (Russice: русский язык, tr. russkij jazyk) sive Rossica[2] et insuper Russa vel Ruthenica[3][4] est lingua Russorum, ex linguis Indoeuropeis orta, inter Slavicas numerata. E lingua Russica, Albaruthenica et Ucrainica constat familia Slavica orientalis.

Russica lingua circiter 160 decies centena milium hominum natalis est et divulgatissima Slavicarum. Publica facta est Russiae, Rutheniae Albae, Kazachstaniae et Chirgisiae et cum quinque aliis linguis Consociationis Nationum. Divulgata est in Russia et in aliis civitatibus, quae erant partes Unionis Sovieticae (ubi hac gentes ut sermone inter se utentur). Quod Russica lingua franca ultra propriam linguae regionem in usu venit, lingua mundana habetur.

Lingua Russica abecedario Cyrillico scribitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Lingua Russica genita est saeculis XIV et XV e lingua Ruthenica antiqua (Slavica orientali, saeculis VIIXIV exsistebat), e qua lingua etiam linguae Ucrainica et Ruthenica Alba ortae sunt. Lingua communis ex dialectis circa Moscuam usitatis orta est. Hodierna lingua Russica litteraria formata est saeculis XVIIIXIX. Anno 1696, secundum Henricum Wilhelmum Ludolf, qui primus grammaticam Russicam quandam scripsit, "apud illos dicitur, loquendum eſt Russice et ſcribendum eſt Slavonice".

Diffusio[recensere | fontem recensere]

Tabula distributionis linguae Russicae in mundo
Scienta linguae Russicae in Unione Europaea. Scientiae linguae Russicae in Europa orientali mediaque late diffusae sunt, sive propter pristinam hegemoniam Russicam sive propter minoritates linguae Russicae imprimis in regione Baltica habitantes.

Lingua Russica his diebus (status anni 2006) circiter 163 800 000 hominum sermone patrio loquuntur, quorum circiter 130 000 000 in Russia vivunt, 26 400 000 in Independentium Civitatum Foederatione (GUS) et in civitatibus Balticis, quae civitates ex Unione Sovietica ortae sunt. Circiter 7 400 000 hominum in civitatibus vivunt, in quas multi incolae Russiae et aliarum civitatum olim Unionis Sovieticae immigrant, imprimis in Germania, in aliis civitatibus Europaeae occidentalis, in Civitatibus Foederatis Americae et in Israel.[5]

Lingua publica est in Russia, Ruthenia Alba (una cum Ruthenica Alba) et lingua officialis in Kazachstania (ubi Cazachica est lingua publica), in Chirgisia (ubi Chirgisica est lingua publica) et in res publica autonoma Crimaea, quae ad Ucrainam pertinet (una cum Ucrainica et Tatarica Crimaeana). In quibusdam circulis (область) Ucrainae orientalis est regionalis lingua publica, qui status autem disputatur. Etiam in Tadzikistania lingua Russica statu officiali gaudet.[6] Est etiam una linguarum publicarum in regionibus segregatis Transnistria (una cum Ucrainica et Moldavica), Alania Meridiana (una cum Ossetica) et Abascia (una cum Abasca). Ibi et partis incolarum sermo patrius et lingua franca est.

Propterea sunt minoritates linguae Russicae in omnibus GUS-civitatibus et in regione Baltica nec non in multis civitatibus occidentalibus, in quas plurimi homines linguae Russicae emigraverunt. In Finnia lingua Russica (qua circiter 40 000 hominum, i.e. paene 1 % incolarum, loquuntur) maxima linguae minoritas est. In Germania, ubi plurimi extra pristinam Unionem Sovieticam homines vivunt, quibus lingua Russica est sermo patrius, Russica cum circiter 3 000 000 loquentium post Theodiscam (et ante Turcicam) numero loquentium secunda lingua est.[7] In Israel immigrantes linguae Russicae, qui sunt circiter 1 000 000 hominum), fere sextam incolarum partem efficiunt, numero loquentium Russica est tertia lingua post Hebraicam et Arabicam. In Civitatibus Foederatis Americae plus quam 700 000 hominum linguae Russicae vivunt,[8] quorum plus quam 200 000 in Novo Eboraco habitant, in Canada circiter 160 000,[9] sed in utraque civitate sunt multae minoritates maiores.

Lingua Russica etiam in scientiis, artibus et technica diffusa est. Una cum iis, qui Russica lingua secunda utuntur, sunt fere 280 000 000 Russice loquentium.

Abecedarium[recensere | fontem recensere]

Abecedarium Russicum ex Cyrillico factum est, cuius mutationis causa formam hodiernam accepit. Modus scribendi litteras reformatus est a Petro I annis 17081710. Ablatis nonnullis signis Cyrillicis antiquis et attulis quattuor litteris novis, sunt abecedario Russico nunc triginta tres litterae:

А а
А а
/a/
Б б
Б б
/b/, /bʲ/
В в
В в
/v/, /vʲ/
Г г
Г г
/g/, /gʲ/
Д д
Д д
/d/, /dʲ/
Е е
Е е
/je/, /ʲe/
Ё ё
Ё ё
/jo/, /ʲo/
Ж ж
Ж ж
/ʐ/
З з
З з
/z/, /zʲ/
И и
И и
/i/, /ʲi/
Й й
Й й
/j/
К к
К к
/k/, /kʲ/
Л л
Л л
/l/, /lʲ/
М м
М м
/m/, /mʲ/
Н н
Н н
/n/, /nʲ/
О о
О о
/o/
П п
П п
/p/, /pʲ/
Р р
Р р
/r/, /rʲ/
С с
С с
/s/, /sʲ/
Т т
Т т
/t/, /tʲ/
У у
У у
/u/
Ф ф
Ф ф
/f/, /fʲ/
Х х
Х х
/x/, /xʲ/
Ц ц
Ц ц
/ʦ/
Ч ч
Ч ч
/ʨ/
Ш ш
Ш ш
/ʂ/
Щ щ
Щ щ
/ɕː/
Ъ ъ
Ъ ъ
/-/
Ы ы
Ы ы
/ɨ/
Ь ь
Ь ь
/ʲ/
Э э
Э э
/ɛ/
Ю ю
Ю ю
/ju/, /ʲu/
Я я
Я я
/ja/, /ʲa/

Regulae orthographicae[recensere | fontem recensere]

  • Post litteras ж, ш littera ы ab и substituitur.
  • Post litteras ч, щ littera ю ab у substituitur et я ab a.

Phonetica et Phonologia[recensere | fontem recensere]

Linguae Russicae hodiernae normatae sunt 42 phonemata, quae in 6 vocales et in 36 consonantes dividuntur. Magnus phonematum numerus ex linguarum Slavicarum proprietate ortus est, quod plurimae consonantes Russicae et durae et molles ("palatalizatae") pronuntiantur. Non autem sunt allophona, sed singula phonemata, cum quaeque pronuntiatus varietas significationem determinet. Nonnullis dialectis Russicis sunt phonemata propria.

Pronuntiatus vocalium ac consonantium Russicarum, quam in voce positionem obtineant, variat. Quoad vocales positio acuta et non acuta distinguitur. Exempli gratia "o" acuta [ɔ] sonat, "o" in positione non acuta autem [a] vel [ə]. Pronuntiatus multarum consonantium Russicarum a consonantibus sequentibus determinatur.

Longitudo vocalium in lingua Russica nec signifcationem verbi mutat nec quid ad recte pronuntiandum momenti est. Vocales acutae semi-longae pronuntiari solent. Vocales non acutae breves sunt et saepe etiam aliae qualitatis sunt: "O" non acuta "a" brevis sonat (sic dictum аканье); "e" aut "я" non acuta "i" similis est (иканье). Exempla: молоко (lac) /məlaˈkɔ/ пятнадцать (quindecim) /pʲitˈnatsɨtʲ/ земля (terra) /zʲimˈlʲa/. Et vocales duplices et duae vocales diversae se sequentes voces singulae pronuntiari solent. Exempti sunt diphthongi, qui cum littera "й" (и краткое = i brevis) formati sunt: ой (acuta), ай. Littera "е" (ie) ante consonantem palatalizatam vocalis conclusa fit [e]: кабинет (tablinum) /kabʲiˈnʲɛt/, sed в кабинете (in tablino) /fkabʲiˈnʲetʲɛ/ Alia exempla: университет (universitas), газета (diurnarium).

Vocales[recensere | fontem recensere]

Linguae Russicae in syllaba acuta sunt 6 monophthongi (ɨ autem saepe allophonum litterae "i" habetur).

Monophthongi linguae Russicae
  primores medii posteriores
conclusi i ɨ u
medii e   o
aperti   a  

In syllabis non acutis series media cum e et o non pronuntiatur, quod e aut cum i (sic plerumque) aut cum a (in exitibus) et o semper cum a in unum cadit. Inde forma adiectiva feminini generis (-ая scripta) et forma neutralis (-ое scripta) quoad sonum plerumque distingui non possunt. In scriptura videri non potest; sunt etiam dialecti, quae vocales acutas melius quam lingua normata distinguunt.

Consonantes[recensere | fontem recensere]

Linguae Russicae sunt 36 consonantes. 16 earum et palatalizatae et non palatalizatae pronuntiantur; phonemata /ts/, /tʲʃʲ/, /ʒ/ et /j/ singularia sunt.

Index sola phonemata non palatalizata demonstrat.

Consonantes linguae Russicae
  bilabiales labio-
dentales
alveolaris post-
alveolares
palatales velares
occlusivae p b   t d     k g
affricatae     ts tʲʃʲ    
nasales m   n      
vibrantes     r      
fricativae   f v s z ʃ ʒ   x
approximantes         j  
laterales     l      

Fons: SAMPA pro lingua Russica (Anglice)

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Sicut latine, nomina, pronomina et verba russice declinantur.

Proprium linguae Russicae est praesertim systema verborum ubi aspectus ope vocabularii designatur nec delinationis. De productione vel correptione vocalium non judicato, accentus collocatio usu potius quam regulis discenda est, eo magis quod nonnunquam mutat.

Partes orationes[recensere | fontem recensere]

Numeratae inter Indoeuropaeas linguas Russicae eaedem partes orationis sunt atque latinae.

Tamen :

  • Russica substantiva divisa sunt in subspecies pro animatione ;
  • Substantiva aliter declinantur atque adjectiva (Henricus Wilhelmus Ludolfus[10] dixit "Declinationes sunt quinque, primæ quatuor sunt substantivorum, quinta adjectivorum").
  • Russica verba divisa sunt in subspecies duas pro aspectu (imperfectivo aut perfectivo)[11].

Verba ob eam rem plerumque in paribus apparent. Sunt quoque imperfectiva, quibus desunt perfectivum homologum, e.g. сожале́ть 'dolere', et perfectiva, quibus desunt imperfectivum homologum, e.g. хлы́нуть 'emicare'.

Exempla nonnullorum parum verborum:
verbum imperfectivum verbum perfectivum convertio
пока́зывать показа́ть 'monstrare'
покупа́ть купи́ть 'emere'
де́лать сде́лать 'facere'

Declinationes[recensere | fontem recensere]

Nomina substantiva[recensere | fontem recensere]

Nominibus substantivis linguae Russicae accidunt:

  • tria genera: masculinum, femininum, neutrum
  • duo numeri: singularis et pluralis
  • sex casus: nominativus, genetivus, dativus, instrumentalis, accusativus, praepositionalis
  • duae materiae: animata, inanima
  • tres declinationes

Generibus utuntur sicut nostris.

Ubi post numeros II, III et IV genitivo singulari utuntur in loco accusativi vel nominativi, vestigia numeri dualis videnda sunt.

Instrumentalis casus non est idem ac ablativus Latinus. Ablativus noster ad Russicam linguam genetivo vel instrumentali praecipue convertitur.

Pluraliter, substantivorum accusativum animatorum in iisdem litteris ac genitivum desinunt at inanimatorum in iisdem ac nominativus (e.g. вол, кошка, мышь), et inanima, quorum accusativus pluralis coincidit cum nominativo plurali (e.g., фильм, пирог, сад, земля, время).

Sic singulariter nisi substantivum vel declinationis secundae est vel femininum et nominativus in -ь desinit e.g.


praeses Obama pater et mater
nominativus президент Обама отец и мать
accusativus президента Обаму отца и мать
genitivus президента Обамы отца и матери


Declinatio prima

Accentus plerumque pro casu non movet. Sed aliquando apud nomina masculina cum uno syllaba, vel si prima syllaba in nominativo intonatur, accentus ad terminationem nominis movet, sicut demonstrant exempla вол et пирог Etiam sunt nomina, quorum terminationes tantum in plurali intonantur (exempli gratia, сад), sed iterum alius casus peculiaris est: aliquando terminatio solum in genetivo plurali intonatur usque ad praepositionalem pluralem (exempli gratia, волк). Ut sciamus an terminationes intonentur, opportet linguam Russicam bene cognoverimus. Regulae desunt, at in dictionariis magnis accenti ac pronunciationes speciales indicantur.

фильм 'pellicula cinematographica'; вол 'bos'; пирог 'crustulum'
casus singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis
nom фи́льм фи́льмы вол волы́ пиро́г пироги́
acc фи́льм фи́льмы вола́ воло́в пиро́г пироги́
gen фи́льма фи́льмов вола́ воло́в пирога́ пирого́в
dat фи́льму фи́льмам волу́ вола́м пирогу́ пирога́м
ins фи́льмом фи́льмами воло́м вола́ми пирого́м пирога́ми
prae (о) фи́льме (о) фи́льмах (о) воле́ (о) вола́х (о) пироге́ (о) пирога́х
сад 'hortus'; волк 'lupus'
casus singularis pluralis singularis pluralis
nom сад сады́ волк во́лки
acc сад сады́ во́лка волко́в
gen са́да садо́в во́лка волко́в
dat са́ду сада́м во́лку волка́м
ins са́дом сада́ми во́лком волка́ми
prae о са́де о сада́х о во́лке о волка́х
  • *In casu praepositionali ante praepositiones в et на scribitur саду́.
фестива́ль 'festa'; слова́рь 'dictionarium'
casus singularis pluralis singularis pluralis
nom фестива́ль фестива́ли слова́рь словари́
acc фестива́ль фестива́ли слова́рь словари́
gen фестива́ля фестива́лей словаря́ словаре́й
dat фестива́лю фестива́лям словарю́ словаря́м
ins фестива́лем фестива́лями словарём словаря́ми
prae о фестива́ле о фестива́лях о словаре́ о словаря́х

Ea nomina eodem modo ac nomina masculina terminantia in declinantur. Si vero terminationes eorum nominum intonantur, hoc in plurali accidit. Solum terminationes nonnullorum nominum terminantium in -е́й intonantur.

геро́й 'heros'; бой* 'pugna'; руче́й** 'flumen'
casus singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis
nom геро́й геро́и бой бои́ руче́й ручьи́
acc геро́я геро́и бой бои́ руче́й ручьи́
gen геро́я геро́ев бо́я боёв ручья́ ручьёв
dat геро́ю геро́ям бо́ю боя́м ручью́ ручья́м
ins геро́ем геро́ями бо́ем боя́ми ручьём ручья́ми
prae о геро́е о геро́ях о бо́е о боя́х о ручье́ о ручья́х
  • *In praepositionali post praepositiones в et на praeter бо́е etiam бою́ scribi potest.
  • ** Nomina typi руче́й rara sunt: мураве́й 'formica', солове́й 'luscinia', воробе́й 'passer' etiam secundum hunc modum declinantur.
Declinatio secunda
земля 'terra', кошка 'felis'
casus singularis pluralis singularis pluralis
nom земля́ зе́мли ко́шка ко́шки
acc зе́млю зе́мли ко́шку ко́шек
gen земли́ земе́ль ко́шки ко́шек
dat земле́ зе́млям ко́шке ко́шкам
ins землёй (землёю) зе́млями ко́шкой (ко́шкою) ко́шками
prae (о) земле́ (о) зе́млях (о) ко́шке (о) ко́шках
Declinatio tertia
время 'tempus', мышь 'mus'
casus singularis pluralis singularis pluralis
nom вре́мя времена́ мышь мы́ши
acc вр́емя времена́ мышь мыше́й
gen вре́мени времён мы́ши мыше́й
dat вре́мени времена́м мы́ши мыша́м
ins вре́менем времена́ми мы́шью мыша́ми
prae (о) вре́мени (о) времена́х (о) мы́ши (о) мыша́х

Nomina adiectiva[recensere | fontem recensere]

Nominibus adiectivis linguae Russicae duo numeros, sex casus, duae animationes et in numero singulari tria genera accidunt. Sunt declinationes duae.

Pronomina[recensere | fontem recensere]

In lingua Russica sunt pronomina

  • personalia haud reflexiva: tres personas, duos numeros, sex casus et (in persona tertia numeri singularis) tria genera;
  • personalium reflexivum: quinque casus (nec nominativum);
  • possessiva primae secundaeque personae et reflexiva: duas personas, tria genera, duos numeros et sex casus;
  • interrogativa-relativa кто 'quis' et что 'quid': sex casus;
  • interrogativa-relativa какой 'qualis' vel 'qui', каковой 'qualis', который 'qui' vel 'quotus', чей 'cuius': etiam duos numeros et tria genera in numero singulari;
  • interrogativum-relativum каков 'qualis': tria genera (nec mutat pro casu);
  • demonstrativa: duos numeros, sex casus, in numero singulari etiam tria genera
  • determinativa: duos numeros, sex casus, in numero singulari etiam tria genera
  • negativa: (ab praefixis significationis negativae "не" et "ни" ex pronominibus interrogativis formata): duos numeros, sex casus, in numero singulari etiam tria genera.

Reflexivis uti possunt russici locutores ad omnes personas (non solum ad tertiam ut latine):

  • Люблю свою жену 'uxorem meam amo', любишь свою жену 'uxorem tuam amas', любит свою жену 'uxorem suam amat'
  • Cf: Люблю / любишь / любит его жену 'uxorem eius (= amici, fratris, etc.) amo / amas / amat'.

Numeralia[recensere | fontem recensere]

Numeralia linguae Russicae sunt:

  • cardinalia: quibus sex casus accidunt (numeralia один 'unus', два 'duo', et оба 'ambo' pro genere etiam mutant
  • ordinalia: quibus tria genera et sex casus accidunt et qui modo nominum adiectivorum declinantur.

Verba[recensere | fontem recensere]

Categoriae grammaticales russorum verborum[recensere | fontem recensere]

Verbis imperfectivis atque perfectivis accidunt:

  • tres personae[12]
  • duo numeri: singularis et pluralis[12]
  • duo modi: indicativus et imperativus et coniunctivus[13]
  • duo genera: activum et passivum
  • tria tempora: praesens (solum in aspectu imperfectivo), praeteritum (verborum aspectuum perfectivi et imperfectivi), futurum (simplex pro verbis aspectus perfectivi et compositum pro verbis aspectus imperfectivi)[14][15] seu, opinione alia, praesens-futurum (imperfectivum et perfectivum), praeteritum (imperfectivum et perfectivum) et futurum imperfectivum[16]

Praesens et futurum simplex (seu praesens-futurum imperfectivum et perfectivum[16]) pro persona et numero secundum duos coniugationes mutant[17].

Verba coniugationis primae
Persona singularis pluralis
Prima aut -ем
Secunda -ешь -ете
Tertia -ет -ут aut -ют
Verba coniugationis secundae
Persona singularis pluralis
Prima aut -им
Secunda -ишь -ите
Tertia -ит -ят aut -ат

Etiam sunt verba nonnulla, quae modo speciali declinantur.

In futuro composito (imperfectivo) solum verbum auxiliarium быть 'esse' declinatur.[17]

Verba temporis praeteriti pro persona non mutantur[17], sed pro numero et genere.[12]

Syntaxis[recensere | fontem recensere]

Voces poni solent ut subiectum sit primum, postea praedicatum, denique obiectum. Sed ordo vocum lingua Russica non tam refert, quam linguis quorum voces non declinantur.

Vocabularium[recensere | fontem recensere]

In lexico linguae Russicae, a Vladimiro Dahl saeculo undevicensimo comparato, sunt plus 200 milia vocabulorum, et Lexicon linguae Russicae litterariae hodiernae (Russice «Словарь современного русского литературного языка»), anno 1970 in lucem editum et septindecem volumina habens, 131 257 vocabula comprehendit.[18]. In Lexicon magnum academicum linguae Russicae (Russice «Большой академический словарь русского языка»), cuius volumen primum (e viginti exspectatis) anno 2005 publicatum est, circa 150 milia vocabulrum includenda sunt.[19] In Lexico linguae Puškin («Словарь языка Пушкина») sunt 24 milia vocabulorum[18]. Docti locutores circa ab quinque ad decem milia vocabulorum usitate adhibent.[18].

Dialecti[recensere | fontem recensere]

Tabula diffusionem dialectarum Russicarum in regione primae formationis demonstrat.

In Russiae parte Europaea tres regiones, quae dialectis differunt, distinguuntur: Russia septentrionalis, media et meridiana. Regiones praeterea in singulas dialectos dividuntur. Tamen dialecti linguae Russicae, etsi distantiae inter eas maximae sunt, paulum inter se differunt, ut ii, qui dialectis diversis utuntur, intellectu non impediantur.

Lingua Russica septentrionalis[recensere | fontem recensere]

Dialecti septentrionales a lacu Ladoga per Novogardiam Magnam et Iaroslaviam usque ad Ioscar-Olam in boreo-orientem versus in usu sunt. Littera "o" distincte pronuntiatur etiam in syllaba non acuta (оканье – Okanje), "g" gutturalis et "t" (cum exitus est verbi) dura sonant.

Lingua Russica media[recensere | fontem recensere]

Finis septentrionalis a Petropoli per Novogardiam Magnam et Ivanovo usque ad Novogardiam Inferiorem et Tsebocsari, meridianus a Magnis Lukis per Moscuam usque ad Pensam. Haec regio proprietates et septentrionalium et meridianarum dialectorum ostendit. Ab occidente "o" non acuta "o" pronuntiatur, ab oriente "a" (аканье – Akanje).

Lingua Russica meridiana[recensere | fontem recensere]

A Magnis Lukis per Resaniam usque ad Tamboviam in meridiem versus. Hic "o" non acuta "a" pronuntiatur, littera "g" fricativa et "t" finalis mollis sonat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "lingua Russica": C.G. Anton, De lingua Russica ex eadem cum Samscrdamica matre orientali prognata; Status Ecclesiae in Russia; M. Lomonosov, Notae ad responsiones Mulleri; C. G. Sjöstedt, Observationes in doctrinam grammaticorum de formis verborum linguae russicae; Ephemeris: Ucraina turbata.
  2. "lingua rossica" versio interretialis (pdf) apud www.biologiezentrum.at; "Русский Rossicus; Russicus; +русское издание editio rossica; + русское описание descriptio rossica; + русский перевод versio rossica" Lexicon Russico-Latinum.
  3. "русский Russicus, -a, -um; Russus, -a, -um; Ruthenicus, -a, -um" А.В. Подосинов, А.М. Белов, Lingua Latina. Русско-латинский словарь (2000), p. 274.
  4. Sunt etiam appellationes obsoletae, sicut lingua Moscovitica, lingua Rhutenica (Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus ff. 60v-61r.; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 215-216), et lingua Sarmatica (Clément Desessard, Lingua Latina sine molestia).
  5. Как это будет по-русски? (Quomodo Russice dicitur?)]
  6. apud LENTA.ru
  7. Vide Bernhard Brehmer: Sprechen Sie Qwelja? Formen und Folgen russisch-deutscher Zweisprachigkeit in Deutschland. In: Tanja Anstatt (ed.): Mehrsprachigkeit bei Kindern und Erwachsenen. Tubingae 2007, p. 163–185, ibi: 166 s.; commentatio innititur ad Relatio migratoria 2005 officii migrationis profugorumque (PDF)
  8. Vide US-Census anni 2000. (PDF)
  9. Vide Census Canadiensis anni 2001.
  10. In primam unquam scriptam Russicam grammaticam
  11. Русский язык. Вид глагола
  12. 12.0 12.1 12.2 Русский язык. Лицо, число и род глагола
  13. Русский язык. Наклонение
  14. Русский язык. Время глагола
  15. Русская грамматика. Глагол. Категория времени
  16. 16.0 16.1 Beard R. An On-line Russian Reference Grammar. The Principles of Verbal Aspect
  17. 17.0 17.1 17.2 Русский язык. Спряжение
  18. 18.0 18.1 18.2 Карпухин С. Сколько слов в русском языке? (Russice)
  19. Эпштейн М. Русский язык в свете творческой филологии разыскания (Russice)

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Языкознание: Большой энциклопедический словарь/Гл. ред. В.Н. Ярцева. 2-е изд. - М.: Большая Российская энциклопедия, 1998.-685 с.: ил. ISBN 5-85270-307-9 (БРЭ)
  • Ожегов С.И., Шведова Н.Ю. Толковый словарь русского языка: 80000 слов и фразеологических выражений/Российская академия наук. Институт русского языка им. В.В. Виноградова. - 4-е изд., дополненное. - М.: Азбуковник, 1999. - 944 с. ISBN 5-89285-003-X
  • Большая Советская энциклопедия. 3-е изд.
  • Russian language
  • Русский язык

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png