Consilium Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Consilium Formae Civitatis Constituendae 19 Ianuarii 1919 in Germania electum est, ut de nova constitutione deliberaret, cum monarchia 9 Novembris 1918 post Bellum perditum abolita esset.

Suffragium[recensere | fontem recensere]

Consilium Legatorum Populi Friderico Ebert (SPD) duce 30 Novembris 1918 constituit, ut electio consilii 19 Ianuarii anni insequentis haberetur. Factio KPD, quae ordini consiliorum opificum et militum favebat, electione non interfuit. Hic erat eventus electionis:

Factio Centesima Numerus legatorum
SPD 37,9% 165
Centrum 19,7% 91
DDP 18,7% 75
DNVP 10,3% 44
DVP 4,4% 19
Foedus Bavaricum Agricolarum (BBB) 0,9% 4
Factio Theodisca Hannoverana (DHP) 0,3% 1
Ceterae Factiones 0,4% 2

Primus Consessus[recensere | fontem recensere]

Quod Berolini Communistae rerum novarum studerent, consilium primo 6 Februarii 1919 Vimariae convenit. Ep? facto nova constitutio postea ut "Res Publica Vimariana" nota erat.

Lex de potestate imperii provisoria[recensere | fontem recensere]

Die 10 Februarii lex de potestate provisoria imperii promulgata est, qua Fridericus Ebert, adhuc praeses consilii legatorum populi, nunc praeses rei publicae factus est. 13 Februarii Philippus Scheidemann (SPD) cancellarius novus electus est. Consilio ministrorum administri SPD, DVP atque DDP interfuerunt.

Pax Versaliis acta[recensere | fontem recensere]

Interim Versaliis victores belli condiciones pacis constituerunt, quas Germaniae duces accerrimas duxerunt. Itaque Philippus Scheidemann 12 Maii 1919 hoc foedus et acerrimis verbis negavit et, cum victores in condicionibus perseverarent, 20 Iunii a magistratu suo se recessit. Gustavus Bauer (SPD), novus cancellarius in consilio sudebat, ut foedus signaretur. Nam Franci minabantur, ut bellum iterum Germaniae indicerent, quod certe interitus Germaniae erat. Itaque plurimi legati 9 Iulii 1919 legem de foedere pacis probaverunt.

Nova Constitutio Germaniae[recensere | fontem recensere]

Constitutio nova Germaniae 1919

Eodem tempore consilium de nova constitutione deliberabat. His de rebus maxime iurgabatur:

  • Quod nomen nova res publica acciperet. Constitutum est ut ut antea "Imperium Germanicum" vocaretur.
  • An Imperium vel terrae singulae plus valerent. Constitutum est, ut terrae minus quam antea possent. Sic exempli gratia Societas Ferroviaria Unica et Exercitus Germanicus creabantur.
  • Quod vexillum Germaniam duceret. Constitutum est, ut vexillum nigrum et rubrum et aureum esset, quod vexillum etiam anno 1848 constitutum erat. Sed Naves Germaniae etiam vexillum monarchiae ostenderent, quod nigrum - album - rubrum fuerat.
  • Quod imperium praeses rei publicae haberet. Constitutum est, ut magna auctoritas ei dederetur. Nam multi potentiam factionum timuerunt.
  • An populo liceret de legibus suffragiis constituere. Hoc constitutum est.

Praeterea primo iura libertatis in constitutione sancita sunt, ut libertas dicendi et scribendi etc. Constitutio 31 Iulii 1919 maxima parte legatorum probata est.

Ultimi consessus[recensere | fontem recensere]

30 Septembris 1919 consilium primo Berolini convenit, quod interim id ibi sine periculis fieri potuit. Cum autem 18 Martii 1920 Wolfgangus Kapp cum militibus nonnullis novis rebus studeret, consilium brevi tempore Stuttgardiae convenit. 21 Maii 1920 consilium se ipsum dissolvit et 6 Iunii Dieta Imperii Germanici I electa est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]