Roman numeral 10000 CC DD.svg

Zingari

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum gentis Zingarorum anno 1971 a "World Romani Congress" propositum

Zingari, Zygeni, Zigeuni, Zigani, Gittani, vel Bohemi,[1] sive Cingari,[2] sive Acingani,[3] sive Atsingani,[4] sive Aegyptii, Aegyptiaci, vel Hamaxobii,[5] qui hodie saepissime Romanes,[6] vulgo Romanì et Rom, vocantur, populus variis e gentibus compositus sunt. Ei, quantum coniectare licet, Medio Aevo ex India profecti occidentem versus migrabant, et nunc per Europam et multas alias terras dispersi sunt. Numerus eorum hodie incertus est, sed a 2 000 000 usque ad 12 000 000 toto orbe terrarum aestimatur.[7] Cum Zingari per saecula saepenumero multisque locis vexabantur, tum bello mundano altero per manus Nazistarum stragem caedemque (quae Zingarica lingua porajmos vocatur) passi sunt, qua permulti eorum, fortasse usque ad 1 500 000, in castris carceralibus interfecti sunt.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Zingari varietatibus linguae Zingaricae, quae est lingua Indica, loquuntur, necnon lingua cuiuscunque patriae, qua habitant. Diu linguá litteris carens, tantum sermone adhibebatur; conatus recentiores linguae normativae nomine Romani constituendae nondum communiter recepti sunt.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Lingua Zingarica

Appellationes (exonymae et endonymae)[recensere | fontem recensere]

Zingari secundum appellationes ipsorum in Europa diffusi
  • Verbum Anglicum Gypsy (vel Gipsy) a verbo Graeco Αιγύπτιοι deductum est (unde et Neograece: γύφτοι), quod origo Zingarorum per errorrem in Aegypto esse putabatur. Verbum Hispanicum gitano et Francicum gitan ab eadem radice petuntur. Saeculis decimo sexto septimoque, nomen variis modis scriptum est: Egipcian, Egypcian, 'gypcian. Verbum gypsy litteram initialem E amisit.
  • Bohemi imprimis in Francia appellati sunt, quod multi Zingari in Francia viventes e Bohemia venerant.[11]
  • Zingari se ipsos variis modis appellant sive appellari volunt:
    • In Europa media et orientali, verbum Roma usitatum est.
    • Zingari in Anglia se Romanichal appellant; in Scandinavia Romanisæl.
    • In terris linguae Theodiscae, verbum Sinti a pluribus Zingaris adhibetur (in Germania publice Sinti und Roma, in Austria Roma und Sinti),
    • in Francia, Manush
    • cum gentes Hispaniae, Cambria, et Finnia, verbo Kalo sive Kale ('niger' valens) utantur.
    • In Estonia, mustlased appellantur, quod vox must est 'niger' in Lingua Estonica.
    • Praeterea sunt numerosae gentes et subfamiliae, ut puta Kalderash, Machvaya, Boyash, Lovari, Modyar, Xoraxai, Lăutari, et al.

Appellatio Roma[recensere | fontem recensere]

Roma ([ˈrɔmɑ]; Sg. m. rom, Pl. roma vel rom; Sg. f. romni, pl. romnija; rom = 'vir' sive 'homo') est notio superior varias gentes inter se propinquas denotans, quae a saeculo decimo quarto pluribus migrationibus ex India in occidentem versus (usque in Europam et Africam, Novo Aevo etiam in Americas et Australiam) progressae sunt. Roma omnibus in continentibus vivunt, maxima autem pars eorum in Europa et ibi imprimis in civitatibus Europae austro-orientalis et mediae, praeterea in Hispania et in Francia.

Unio Roma internationalis (International Roma Union, IRU) a Consociatione Nationum approbata intervenit pro "Roma" sive "Romani" tamquam notionem generalem omnes homines originis Zingaricae denotantem.[12]

Haec "auto-appellatio" adiuvet, ut Zingari in civitatibus integrentur ac aestimentur, nominibus usitatis depositis, quae per saecula saepe sensu maligniore adhibita sunt.

Commissio Europaea despectui gentilicio ac intolerantiae elevandis (ECRI) Consilii Europae anno 1998 commendavit, ut pro variis gentibus Zingaricis illud nomen adhibeatur, quod ipsi pro se utantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Origo[recensere | fontem recensere]

Migratio Zingarorum

Zingaros ex India non ante saeculum undecimum emigrasse pervestigationes linguisticae ac geneticae indicant. Communiter eos initio in India media (forsitan in civitate hodierna Rajasthan habitasse, postea (cira annum 250 a.C.n.) in Indiam boreo-septentrionalem (hodie: Punjab) profectos esse, ubi, ut plurimi opinantur,[13] inter alias cum gente nomine Jats arte coniuncti erant. Inter annos 500 et 1000 denique amplius versus occidentem migrasse putantur.

Indiam reliquisse videntur tempore Mahmud Ghaznavi,[14] ubi milites victi cum familiis in Imperium Romanum Orientale fugati sint. Id post saeculum undecimum factum esse ipsa Lingua Zingarica demonstrat, quae certa linguarum Indoaryanarum recentium signa ostendit.[15]

Adventus in Europam[recensere | fontem recensere]

Primus Zingarorum adventus ad Bernam saeculo decimo quinto, quos auctor getoufte heiden ("paganos baptizatos") vocat (Spiezer Schilling, p. 749).

Anno 1322 monachus Franciscanus nomine Symon Semeonis homines in Creta habitantes, qui "intactilibus" (atsinganoi, e Lingua Graeca communi α+θιγγάνω) similes erant, descripsit, anno 1350 Ludolphus Suchensis similis gentis mentionem fecit, cuius linguae ab aliis distinctae nomen Mandapolos fuisse tradidit, forsitan a verbo Graeco mantes (i.e. propheta vel hariolus) deductum.

Circa annum 1360 feudum nomine Feudum Acinganorum in insula Corcyra constitutum est, quod servis Zingaricis utebatur et cui Zingari insulae subditi erant.[16]

Priviliegia anno 1378 a praefecto urbis Naupliae in Peloponneso sitae pro "atstinganis" confirmata primae litterae de Zingaris scriptae in Europa habentur. Litterae similes eos anno 1416 Brassoviam in Transilvania pervenisse indicant, anno 1418 Hamburgum in Sacro Romano Imperio, anno 1427 Parisios. Saeculo decimo sexto denique in Scotiam et Sueciam pervenerunt.

Quidam Zingari a Perside per Africam septentrionalem migrantes saeculo decimo quinto paeninsulam Ibericam consecuti sunt. Ambo greges in Francia inter se concurrerunt.

Zingari etiam in Americam septentrionalem immigraverunt, initio parvis tamen numeris, ut puta in Virginiam et Ludovicianam Francicam. Saeculo undevicesimo medio numerus accrevit, cum multi Romnaichal Britannici secuti sunt; migratio summum fastigium saeculo vicesimo ineunte consecuta est, quo tempore imprimis Zingari Kalderash gentis (rami Vlax) in mundum novum ierunt. Multi etiam Americam australem sedem sibi deligerunt.

Fortuna tum Zingarorum in Europa[recensere | fontem recensere]

Auctio Zingarorum anno 1852 Bucarestae.

Licet initio sint curiositate accepti et anno 1417 a Sigismundo Sacri Romani Imperii imperatore protecti,[17] mox tamen vitam infestam habebant:

Bellum mundanum secundum[recensere | fontem recensere]

In Germania a regimine Nazista et Iudaei et Zingari legibus Norimbergensibus hostes civitatis declarati sunt.[21] Inde utraque gens simili persecutioni obnoxia erat, qua harum gentium excidium in Europa perficeretur. Lingua Zingarica haec persecutio Porajmos sive Porrajmos ("Devoratio") vocatur. Numerus Zingarorum illis annis peritorum cum sit difficilis inventu aestimationes a 220 000 usque ad 1 500 000 pertinent.[22] Ian Hancock paene omnes Zingaros Croatiae, Estoniae, Lithuaniae, Luxemburgi et Nederlandiae interfectos esse credit.[23] RJ Rummel aestimat 258 000 a Nazistis Germaniae interfectos esse,[24] 36 000 in Romania Michaele rege[25] et 27 000 ab Ustasa Croatica.[26] Regimen Romaniae excidio Zingarorum non ipsum studebat, sed Zingaris in Transtyriam deportandis, ubi multi perierunt, persecutionem adiuvit.[27]

Condiciones, quibus Zingari recenti tempore usi sunt[recensere | fontem recensere]

Etiam his diebus Zingari mala fama variisque detrimentis vexantur. Nonnullis in civitatibus Europae austro-orientalis duobus decenniis praeteritis veris persecutionibus obnoxii erant, sicut in Cossovo, ubi annis 1998/1999 (bello Cossovensi, qui dicitur) sedes Roma, Askali et Aegyptiorum (qui omnes ad Zingaros pertinent) ab Albanis, qui maximam incolarum partem efficiunt, populatae incendioque deletae, Zingari ipsi autem fugati sunt.[28] E Bosnia inter "purgationes gentilicias", quibus omnes gentes ibi habitantes affectae sunt, plurimi Zingarorum fugati, multi etiam necati sunt.[29] Multis in civitatibus Europae a politicis, qui saepe notionibus "inundationis" vel "migrationis populorum" utuntur, postulatur, ut Zingari (plerumque ex Europa austro-orientali oriundi) deportentur. Sed etiam in patriis suis Zingari Europae austro-orientalis auctoritate carent et variis detrimentis affecti sunt.

Distributio in orbe terrarum[recensere | fontem recensere]

Haec indicia publica e commentatione Romani people sumpti sunt, aestimationes privatae saepe magnopere differunt. Multi Zingari variis de causis se Zingaros esse in censibus publicis non profitentur. In Europa, circiter quattuor milliones Zingarorum vivere aestimantur (anno 2002),[30] sed quaedam consociationes Zingaricae re vera usque ad 12 milliones Zingarum esse putant.

Discrimina inter indicia publica et privata plerumque tanta sunt, ut de veris numeris nihil dici possit.

Duo exempla:

  • In Albania Zingari numquam numerati sunt; in censu anni 1989 1 300 homines ad gentes minores (inter quas et Zingari) pertinentes numerati sunt, cum demographiae periti et ipsi Zingari usque ad 120 000 Zingarorum in Albania habitare arbitrentur.[31]
  • Regimen Graeciae numerum Zingarorum in Graecia viventium fere 200 000 esse aestimat[32], periti eos usque ad 350 000 esse opinantur.[33]
Diffusio Zingarorum in Europa (anno 2007, secundum Consilium Europae "average estimates", in summa 9.8 milliones)[34]. Magnitudo rotae numerum Zingarorum in unoquoque civitate degentium indicat, coloris gradus quantam partem omnium incolarum efficiunt (0%–10%; Romania 8.5%).
Civitas Numerus Percentum
Hispania 650 000 1.62%
Romania 535 140 2.46%
Turcia 500 000 0.72%
Francia 500 000 0.79%
Bulgaria 370 908 4.67%
Hungaria 205 720 2.02%
Graecia 200 000 1.82%
Russia 182 766 0.13%
Italia 130 000 0.22%
Serbia 108 193 1.44%
Britanniarum Regnum 90 000 0.15%
Slovacia 89 920 1.71%
Germania 70 000 0.09%
Respublica Macedonica 53 879 2.85%

Religio[recensere | fontem recensere]

Zingari sunt alii Machometani, alii Romani Catholici, alii Orthodoxi.

Notissimi Zingari[recensere | fontem recensere]


Alii: Drafi Deutscher, Isabella Pantoja, Ceija Stojka, Džej Ramadanovski, Irene Mercure

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zigeuni, Glossarium, Du Cange et alii.
  2. Mittelalter-Lexikon (Lexicon Medii Aevi) et Ernst Friedrich Wüstemann: Deutsch-lateinisches Handwörterbuch (1827).
  3. Feudum Acinganorum.
  4. Lungo drom – dlhá cesta I. . . . Na ostrove Korfu vzniklo rómske léno - feudum Atsinganorum.
  5. Zd. Quitt - P. Kucharský, Lexicon Bohemo-Latinum voces antiquae et recentioris Latinitatis continens, LEDA spol. s r.o., Pragae 2003 (editio secunda), 992 pp. ISBN 80-7335-032-7 [1].
  6. Ephemeris.
  7. A 2 000 000 usque ad 5 000 000 secundum Encyclopaediam Britannicam, a 6 000 000 ad 11 000 000 secundum Ian Hancock.
  8. [http://www.isidore-of-seville.com/goudenhoorn/72karin.html Karin White (1999), "Metal-workers, agriculturists, acrobats, military-people and fortune-tellers: Roma (Gypsies) in and around the Byzantine empire" Golden Horn 7 (2).
  9. Karina Bates, [http://www.sca.org/ti/articles/2002/rom.html "A Brief History of the Rom."
  10. P. Peeters, "Histoire monastiques géorgiennes," Analecta Bollandiana 36-37, 1917-19.
  11. Achim, Viorel (2004): The Roma in Romanian History. Budapestini: Central European University Press. p. 11. ISBN 978-963-9241-84-8.
  12. Vide etiam: [2]. Cum lingua Zingarica imprimis sermone adhibeatur, variae formae dialectales simul exstant, ut puta "rroma", "romma" et "rommenes".
  13. Primus hanc opinionem anno 1883 Michael Jan de Goeje (Mémoire sur les migrations des Tsiganes à travers l’Asie, Leyden) protulit. Anno 2009 investigatione genetica illa opinio comprobata est, vide: [3]
  14. Ian F. Hancock, Siobhan Dowd, Rajko Djurić (2004). The Roads of the Roma: a PEN anthology of Gypsy Writers.. Hatfield, United Kingdom: University of Hertfordshire Press. pp. 14–15. ISBN 0-900458-90-9.
  15. "Romani" (pdf). Encyclopedia of Language and Linguistics. Oxford: Elsevier. http://romani.humanities.manchester.ac.uk/downloads/2/Matras_Rmni_ELL.pdf.
  16. The Gypsies, Angus M. Fraser, 1995, pp.50-51
  17. 17.0 17.1 Donald Kenrick, "Historical Dictionary of the Gypsies (Romanies)," Second Edition, Scarecrow Press, 2007.
  18. Hancock, Ian, 2001, Ame sam e rromane džene (We are the Romani People), Novi Eboraci: The Open Society Institute, p. 25
  19. Ibidem
  20. Delia Radu, "On the road: Centuries of Roma history", BBC World Service, die 8 Iulii 2009
  21. Janos Barsony, “Facts and Debates: The Roma Holocaust,” in Pharrajimos: The Fate of the Roma During the Holocaust, ed. Janos Barsony and Agnes Daroczi (New York: International Debate Education Association, 2008), 1.
  22. ROMANIES AND THE HOLOCAUST: A REEVALUATION AND AN OVERVIEW
  23. Downplaying the Porrajmos
  24. Statistics of Democide, RJ Rummel, LIT Verlag Berlin-Hamburg-Münster, 1998
  25. ibidem, linea 1881
  26. http://www.hawaii.edu/powerkills/SOD.TAB9.1.GIF ibidem linae 195-201]
  27. Holocaust Encyclopedia: Genocide of European Roma (Gipsies), 1939-1945
  28. 650 Jahre Roma-Kultur im Kosovo und ihre Vernichtung: Das Pogrom, Coloniae Agrippinae, s. a.
  29. Rajko Djuric, Jörg Becken und A. Bertolt Bengsch: Ohne Heim – Ohne Grab. Die Geschichte der Roma und Sinti; Berplini 1996; p. 116.
  30. 3.8 milliones secundum Pan et Pfeil, National Minorities in Europe (2004), ISBN 978-3-7003-1443-1, p. 27s.
  31. Center for Documentation and Information on Minorities in Europe – Southeast Europe (CEDIME-SE), Minorities in Southeast Europe: Roma of Albania
  32. [ΕΘΝΙΚΗ ΕΠΙΤΡΟΠΗ ΓΙΑ ΤΑ ΔΙΚΑΙΩΜΑΤΑ ΤΟΥ ΑΝΘΡΩΠΟΥ http://www.nchr.gr/category.php?category_id=99]
  33. ibidem
  34. Council of Europe website, European Roma and Travellers Forum (ERTF)