Romanus Herzog

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Romanus Herzog 2006

Romanus Herzog (Theod.: Roman Herzog, natus 5 Aprilis 1934 Landishutae) praeses Germaniae annis 1994 ad usque 1999 fuit.

Antequam praeses erat[recensere | fontem recensere]

Herzog iuris consultus et professor iurisprudentiae Berolini ab anno 1966 et ab anno 1969 Noviomagi fuit. Anno 1970 sodalis partis CDU factus anno 1973 et minister Rhenaniae-Palatinati erat. Ab anno 1978 et Badeniae-Virtembergiae minister fuit. Anno 1983 iudex summi iudicii (Bundesverfassungsgericht) et postea (anno 1987) praeses huius iudicii factus est.

Praeses Reipublicae Foederatae[recensere | fontem recensere]

23 Maii anni 1994 Herzog concilio foederationis electus est et summum officium Germaniae 1 Iulii eiusdem anni successor Ricardi de Weizsaecker iniit. Anno 1996 Herzog 27 Ianuarii diem memoriae caedium Iudaeorum fecit, quo die anno 1945 Castra ad captivos concludendos posita Auschwitz liberata sunt. 27 Aprilis 1997 Berolini orationem praeclaram "de impetu" (theod.: Ruck-Rede) habuit, quo homines Germanos vehementer invitavit, ut in saeculum 21 pergerent. Alio oratione 5 Novembris eiusdem annis de momento humanitatis disseruit. Cum CDU et FDP anno 1999 maioritatem in concilio non iam haberent, a secunda ambitione abstinuit. Ioannes Rau (SPD) 1 Iulii 1999 ei successit.

Post officium[recensere | fontem recensere]

Et postquam magistratum reliquit, claris orationibus alios ad plausus, alios ad repudiandum movit, cum e.g. moneret, ne re publica regeretur a viris grandaevis beneficiis tributis fruentibus (theod.: "Rentnerdemokratie"), quorum numerus cresceret.