Visurgis
|
||||
|---|---|---|---|---|
| Longitudo | 452 km | |||
| Altitudo principii | 116,5 m | |||
| Area ex qua aqua affluit | 41 049 km² | |||
| Principium | est ubi Fuldaha et Weraha confluunt. |
|||
| Ostium | Bremerhaven | |||
| Regio | Hassia, Rhenania Septentrionalis-Vestfalia, Saxonia Inferior, Brema |
|||
Vīsurgis, (-is, f.) sive serius Wisara, Wissula (Theodisce: Weser; IPA: [ˈveːzɐ]) est fluvius Germaniae, qui in Oceanum Fresonicum fluit. Urbs maxima ad ripas sita est Brema et a parte hoc flumen laeva Fuldaha influit.
Urbe Mundia Hannoverana, ubi confluunt flumina Fuldahae Verraeque formantia amnem Visurgis, monumentum situm est. Quo lingua Germanica scriptum est:
Ubi Verra et Fuldaha inter se osculantur,
nomen eis amittendum est.
Et hic eo osculo nascit flumen Visurgis,
quod Germanicum est usque ad mare.
Apud scriptores [recensere]
Pomponius Mela primus est, qui de Visurge narrat libro De situ orbis 3.3 (anno circiter 43): ... in Oceanum, Amisius, Visurgis, et Albis clarissimi.
Plinius, Naturalis historia: Visurgis.
Adamus Bremensis: Nobilissimi Saxoniae fluvii sunt Albis, Sala, Wisara, qui nunc Wissula vel Wirraha nuncupatur. Is in Thuringiae saltu fontem habet, quemadmodum et Sala; deinde mediam cursu pertransiens Saxoniam, in vicinia Fresonum sortitur occasum.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Visurgem spectant. |