Carolsruha
Carolsruha est oppidum in Badenia. Nomen latine Quietem Caroli dicere vult. Conditum est a marcgravio Carolo III Guilielmo de Badenia-Durlachensi anno 1715.
Carolsruha non naturaliter crescebat sed consilio oppidum aedificatum est. Aliae viae sicut radii solis omnes ab uno puncto medio ubi castellum comitis est ductae sunt et alias vias instar linearum parallelarum ductas secant. Viae quae instar radiorum vel instar digitorum manus distentorum ab puncto medio vergunt forma radiorum flabelli Sinensis ductae sunt. Quam ob rem agnomen Carolsruhae oppidum flabelli est.
Carolsruhae iudicium foederale supremum rei publicae est quam ob rem oppidum agnomen domus iuris habet.
Index |
Res gestae [recensere]
Anno 1993 Carolsruhae partes politicae Foedus 90/Virides ex coniunctione partium Foederis 90 cum Viridibus conditae sunt.
Praeclari cives [recensere]
Carolsruhae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Nati [recensere]
- Ioannes Frank (1900 - 1946), vir publicus nazista
- Theodericus Haack (*1934), vir publicus factionis SPD.
Mortui [recensere]
- Alexander Möller (1903 - 1985), vir publicus Germanicus et sodalis SPD
- Ioannes Leussink (1912 - 2008), professor et rerum politicarum peritus Germanicus
Commeatus [recensere]
Universitas litterarum [recensere]
Alma mater Carolsruhae nomine Karlsruher Institut für Technologie aut Latine Carolsruhae Institutum Technologiae appellatur. Condita est ex universitate litterarum rerumque technicarum (vulgo Universität Fridericiana Karlsruhe (TU)) et centro investigationis Carolsruhense (Forschungszentrum Karlsruhe) anno 2009.
Ecclesia catholica [recensere]
Pinacotheca [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolsruham spectant. |
Notae [recensere]
- ↑ 1.0 1.1 1.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
- ↑ http://web.archive.org/web/20041209031605/http://www.ciw.uni-karlsruhe.de/fakultaet/salve.html
Regiones interiores: Innenstadt-Ost | Innenstadt-West | Nordstadt | Nordweststadt | Oststadt | Südstadt | Südweststadt | Weststadt
Regiones exteriores: Beiertheim-Bulach | Daxlanden | Durlach | Grötzingen | Grünwettersbach | Grünwinkel | Hagsfeld | Hohenwettersbach | Knielingen | Mühlburg | Neureut | Oberreut | Palmbach | Rintheim | Rüppurr | Stupferich | Waldstadt | Weiherfeld-Dammerstock | Wolfartsweier