Factio democratica liberalis Germaniae
Factio democratica liberalis Germaniae partes sunt, quae liberam mercaturam favere solent. Germani illas partes Freie Demokratische Partei vocant. Haec factio 11/12 Decembris 1948 condita est.
Index |
Foedera ad regendam Rempublicam Germaniam [recensere]
Cum CDU, annis 1949 - 1966 [recensere]
Inter minores factiones politicas Germanicas haec factio habetur, sed particeps fuit plurium regnorum: Primis annis Reipublicae Foederalis Germaniae FDP una cum CDU/CSU factiones nationem duxit, dum Conradus Adenauer (CDU) cancellarius fuit. Anno 1963 Adenauer iam grandaevus FDP urgente a magistratu se recessit et foedus cum Ludovicus Erhard continuatum est. Anno 1966 FDP cum CDU iurgavit et administri FDP offia relinquerunt.
Cum SPD annis 1969 - 1982 [recensere]
Ad annum 1969 FDP adversa factio erat, dum CDU Curtio Georgio Kiesinger duce una cum SPD, cui Gulielmus Brandt praefuit Germaniam rexit. Post electionem anni 1969 FDP Gualtero Scheel duce novum foedus cum SPD fecit et ad annum 1982, postremo cum Helimuto Schmidt cancellario nationem Theodiscam duxit.
Iterum cum CDU 1982 - 1998 [recensere]
1982 autem Ioannes-Theodericus Genscher praeses FDP foedus hoc finivit atque Helimutum Kohl (CDU) cancellarium elegit. Hoc cum cancellario FDP ad annum 1998 particeps regni fuit, dum Gerhardus Schröder (SPD) cum Viridibus rerum potitus est.
Tertia foedus regendi cum CDU ab anno 2009 [recensere]
Anno 2009 FDP electione circa XV percentum suffragiorum accepit et nunc iterum cum CDU Angela Merkel cancellaria foederali duce Germaniam regnat. Annis 2010 et 2011 autem minorem eventum suffragiis accepit. Itaque praeses factionis ab anno 2001 Guido Westerwelle se recepit et die 13 Maii Philippus Rösler eius succesor electus est[1].
Praesides FDP [recensere]
Praesides eius factionis adhuc fuerunt:
- Theodorus Heuss anno 1948 - 1949
- Franciscus Blücher annis 1949 - 1954
- Thomas Dehler annis 1954 - 1957
- Reinholdus Maier annis 1957 - 1960
- Ericus Mende annis 1960 - 1968
- Gualterus Scheel annis 1968 - 1974
- Ioannes-Theodericus Genscher annis 1974-1985
- Martinus Bangemann annis 1985 - 1988
- Otto Comes Lambsdorff annis 1988 - 1993
- Nicolaus Kinkel annis 1993 - 1995
- Wolfgangus Gerhardt annis 1995 - 2001
- Guido Westerwelle annis 2001 - 2011
- Philippus Rösler ab anno 2011
Notae [recensere]
| Unio Democratica Christiana (Bavaria) · Factio democratica socialis · Factio democratica liberalis · Sinistra · Foedus 90/Virides · Factio Piratica | |