Monacum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Monaci Situs Monaci
Nomen Latinum: Monacum
Nomen Germanicum: München
Nomina Latina alia: Monachum, Monachium
 
 
Ecclesia cathedralis
Munich skyline.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Bavaria
Confoederatio regionalis: -
Provincia: Bavaria Superior
Circulus urbanus: Monacum
Coordinata geographica: 48° 8′ 23″ Sept., 11° 34′ 28″ Ort.
Altitudo: 519 supra mare
Area: 310,4 km²
Numerus incolarum: 1.388.308 (tempus 31 Decembris 2012)
Coniunctio communium cum: Edimburgo, Verona, Burdigala, Sapporia, urbe Cincinnati, Chiovia, urbe Harare
Spissitudo incolarum: 4235 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: ab 80331 ad 81929
Praefixum telephonicum: 089
Nota autocineti: M
Nota magistratus communalis: 09 1 62 000
UN/LOCODE: DE MUC
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 25 regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Marienplatz 8

80331 München

Pagina interretialis: Caput Bavariae
Res politicae
Magister civium superior: Dieter Reiter (Socialis Democratica Factio Germaniae)

Monacum (Bavariae)[1] (-i, n.) sive Monachium[2] (Bavarice Minga, Italice Monaco di Baviera, Anglice Munich, Hispanice "Múnich"), est urbs maxima et caput Rei Publicae Bavariae. Cum 1.388.308 incolis (anno 2012) numero incolarum est minor Berolino et Hamburgo, et est urbium Germaniae numero civium tertia.

Vetus sententia Monaci erat "Urbs mundana cum corde" (Germanice: Die Weltstadt mit Herz); nova sententia est "Monacum te amat" (München mag dich).

Quotannis mense Septembri exeunti, quattuordecim dies solemnia Octobria habentur quae sunt celeberrima et Germaniae maxima eiusmodi solemnia. Maiores sunt quam solemnia Condistatis popularia, quae etiam fine mensis Septembris usque ad mensem Octobrem habentur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Monacum est caput provinciae, quarum in Bavaria sunt viginti tres. Inter metropoles Germaniae maximam densitatem incolarum habet.

Locus editissimus urbis est Mons Warnberg, cuius culmen 579 metros super mare est; infimus Schwarzhölzl, in Feldmochingo, parte urbis boreali, situs, qui locus 482 metros super mare iacet.

Isara flumen 13,7 kilometra per territorium urbis ex occidente australi in orientem borealem fluit. Insula musei, in qua Museum Germanicum est, atque proxima Insula Pratina sunt insulae celebratae fluminis. Districtus multos lacus magnos habet, qui sunt Lacus Ammeris, Lacus Wörthis atque Lacus Starnbergensis. Aquae fluentes aliae sunt Flumen Wuermum (Germanice: Würm), qui ex Lacu Starnbergensi veniens per urbem occidentalem fluit, Rivus Hachingensis (Hachinger Bach), qui ad Perlachum territorium urbis init et in boreale Novi Perlachi pereat, multa brachia Isarae, quae rivuli urbani Monacenses (Münchner Stadtbäche) dicuntur.

Musea[recensere | fontem recensere]

Commeatus[recensere | fontem recensere]

.

Ferrivia subterranea metropolitana Monacensis (vulgo U-Bahn ' Subterranea Monacensis') omni die plurimos homines transvehit.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Domus editoria C. Bertelsmann Verlag hic est usque ab anno 1972.

Historiae[recensere | fontem recensere]

Monacum anno 1158 ab Henrico Leone nomine 'Villa Munichen' conditum est.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Maria Monacensa

Monacum est sedes archiepiscopalis cum nomine Archidioecesis Monacensis et Frisingensis Praesentis archiepiscopus est Reinhardus Marx.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
  2. Historia et commentationes Academiae Electoralis Scientiarvm et ..., Volume 5 Von Academia Electoralis Scientiarum et Elegantiorum Literarum Theodoro-Palatinae

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monacum spectant.
Urbes quae sunt capita terrarum foederalium Germanicarum
Vexillum Rei Publicae Germanicae
Aquae MattiacaeBerolinumBremaDresdaDusseldorpiumErfordiaHamburgumHannoveraKieliaMagdeburgumMoguntiacumMonacumPotestampiumSaraviponsStutgardiaSuerinum

Roman numeral 10000 CC DD.svg