Mons ruptus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mons ruptus hieme

Mons ruptus[1] (Theodisce: Brocken) aut Bructerus mons[2] aut Melibocus[3], mons altissimus Germaniae septentrionalis et Harudorum pagi est, situs in Saxonia-Anhaltino.

Montis apex 1.141,1 metra super mare situs est.

Interdum a voce populi mons Blocksberg nominatur.

Ioannes Wolfgang Goethe hieme anni 1777 verticem montis visitabat et in dramate, quod Faust inscribitur, mentionem facit de Bructero monte.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Vilelmus Müller, Lexicon manuale, geographiam antiquam et mediam cum Latine tum Germanice illustrans (Lipsiae: Hartman, 1831) editio interretialis
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
  3. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf