Saxonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Saxonia (discretiva)

Vexillum administrationis
Vexillum administrationis
Vexillum civitatis
Vexillum civitatis Saxoniae
Statisticae
Caput: Dresda
Area: 18,338 km²
Inhabitans: 4,221,000 (2008)
Populatio Densitatis: 229 inh./km²
Pagina: sachsen.de
ISO 3166-2: DE-SN
Politicae
Minister-Praesidens: Stanislaus Tillich (CDU)
Factiones regnantes: CDU et FDP
Locus
Situs Saxoniae in Germania

Saxonia est civitas foederata libera sita in parte orientali Rei publicae foederatae Germaniae. Propinquae sunt Tschechia et Polonia, quae nunc sunt consodales Unionis Europaeae.

Res Politicae[recensere | fontem recensere]

Saxonia recta est per factionem Christianam Democraticam gubernatam a Stanislaude Tillich, praeside ministrorum civitatis Saxonicae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Regnum Saxoniae anno 1806 conditum est. Ab anno 1918 res publica fuit. Anno 1952 Communistae Germaniae orientalis civitates sustulerunt et Saxoniam in pagos tres dividerunt. Libertas harum regionum perfecta erat anno 1989, anno 1990 Saxonia resituta est. Multi incolae Saxoniae eo tempore se transtulerunt in alias partes Germaniae ad laborem ac pecuniam petendos, quos in patria sua Saxonia invenire non possunt. Hae novae patriae sunt Bavaria, Berolinum, Rhenum Septentrionale-Westphalia vel Badenia-Virtembergia.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Oppida maxima sunt caput civitatis Dresda, Lipsia, Chemnicium (in Re publica Democratica Germanica nomen erat Karl-Marx-Stadt) et Cygnea. In Saxonia vivunt quadraginta centena milia hominum. Albis fluvius perfluit Saxoniam. Mons altissimus Saxoniae est Fichtelberg prope Bohemiam.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Urbes et oppida[recensere | fontem recensere]


Oeconomia[recensere | fontem recensere]

In Saxonia sunt multae sedes industriales. Cygnea et Chemnicium oppida imprimis oeconomica erant, sed hodie non iam sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Terrae Rei Publicae Vimarianae

Anhaltinum | Badenia | Bavaria | Res Publica Brunsvicum | Urbs Hanseatica Brema | Hamburgum | Hassia | Lippia | Lubeca | Megalopolis-Suerinum | Megalopolis-Strelicia | Oldenburgum | Borussia | Saxonia | Schaumburgum-Lippia | Thuringia | Waldecum-Pyrmontum (ad usque annum 1929) |Virtembergia