Brigitta Zypries

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Brigitta Zypries anno 2014

Brigitta (vulgo: Brigitte) Zypries (nata 16 Novembris 1953 Cassalae) est femina rei publicae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1972 adepta est, Zypries Giessae iurisprudentiae studebat. Hic et Francum Gualterum Steinmeier, qui postea cum Zypries Administer Foederalis erat, cognovit. Anno 1978 primam, anno 1980 secundam probationem accepit. Ad annum 1985 tum pro universitate Giessensi laboravit et deinde in civica Hassiae cancellaria adiutrix Holger Börner fuit. Ab anno 1988 apud iudicium constitutionis Carolsruhae laboravit. Anno 1991 denique ad usque 1997 Zypries in civica Saxoniae Inferioris cancellaria laboravit adiutrix hoc tempore Gerhardi Schröder, qui tum praeses ministrorum huius terrae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1991, Zypries sodalis SPD facta est. Anno 1997, secretaria civitatis in administerio feminarum Saxoniae Inferioris fuit. Anno 1998, cum Schröder cancellarius foederalis creatus esset, ipsa Administer Foederalis Iustitiae nominata est. Hunc honorem et Angela Merkel cancellaria ab anno 2005 tenuit. Eodem anno et legata Dietae Foederalis Germaniae creata est. Die 28 Octobris 2009, postquam SPD electionem perdidit, Zypries administerium reliquit, sed legata manet. Etiam anno 2013 terum legata Dietae Foederalis electa est[1]. Nunc consiliatrix iuris fractionis SPD est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]