Cechoslovacia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Československo
Vexillum Bohemoslovaciae Insigne Bohemoslovaciae
Vexillum Insigne
Sententia: Veritas vincit
Hymnus: Kde domov můj, Nad Tatrou sa blýská
Situs Bohemoslovaciae
Forma administrationis Res publica
Linguae officiales Bohemica
Slovaca
Nomen incolarum Bohemoslovacus
adiectivum Bohemoslovacus
Praeses primus Thomas Masaryk
Praeses ultimus Venceslaus Havel
Caput Praga
Urbs maxima Praga
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area a
140 446 (anno 1921)
127 900 (anno 1992) km²

Numerus incolarum
(anno 1992)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia a

15 600 000
122/km²
PDB (anno ?)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto a
?
? (a)
Nummus Koruna československá (KČS)
Res publica
condita
28 Octobris 1918
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC+1)
(UTC+2)
Praefixum telephonicum nationis +42
Dominium interretiale .cs

Cechoslovacia[1] sive Cechoslovakia[2] sive Cecoslovachia[3] sive Czechoslovakia[4] sive Cechoslovachia[5] sive Bohemoslovacia[6] sive Bohemoslovenia[7], nominibus politicis Res publica Bohemoslovaca[8] (1920–1960), Res publica Bohemoslovaca socialistica[8] (1960–1990), Res publica Bohemica et Slovaca foederata[9] (1990–1992), imperio Austro-Hungarico everso condita, ab anno 1918 usque ad annum 1992 civitas in media Europa fuit, quae Germaniae, Austriae, Poloniae, Hungariae, Ucrainae, Unioni Sovieticae, Dacoromaniae adiacebat; eadem res publica Bohemiam, Moraviam, Silesiam, Slovaciam, Rutheniam Subcarpathaneam continebat. Bohemiam, Moraviam, Silesiam plerumque Cechi et Theodisci, partim Poloni, Slovaciam Slovaci et Hungari, partim Theodisci, Poloni, Rutheniam Subcarpathaneam Russini et Hungari incolebant. Caput Cechoslovaciae Praga, capita terrarum singularum Praga (Bohemia), Bruna (Moravia et Silesia), Bratislavia sive Posonium (Slovacia), Užhorod (Ruthenia Subcarpathanea) fuerunt.

Cechoslovacia tamquam res publica unius gentis Cechoslovace loquentis condita est; utrum haec gens re vera fuerit necne, in dubio est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cechoslovacia anno 1930: gentium tabula
Cechoslovaciae tabula 1920–1938
Cechoslovakia annis 1969-1990

Anno 1938, i.e. paulo ante alterum bellum gentium Cechoslovacia secundum foedus Monacense ab gubernatoribus Germaniae, Magnae Britanniae, Franco-Galliae et Italiae factum confinia Bohemica, Silesiaca, Moravica Germaniae et partim Poloniae, confinia deinde Slovaca et Subcarpathanea Hungariae et partim Poloniae concedere coacta est omnesque Cechoslovaciae partes ius sui administrandi acceperunt. Quin etiam anno insequenti Hitlerus, tyrannus Germaniae, minatus effecit, ut Slovaci Rem Publicam Slovacam declararent et Bohemia cum Moravia se sub tutelam Imperii Theodisci dederet; quo facto reliqua pars Bohemiae et Moraviae protectoratus Theodiscus facta est gubernatoresque Cechoslovaci, qui se in exsilium Britannicum iam pridem contulerant, semet ipsi gubernatores Cechoslovaciae occupatae declaraverunt.

Altero bello omnium gentium confecto omnes terrae praeter Rutheniam Subcarpathaneam, quam Unio Sovietica occupavit, rursus in Cechoslovacia coniunctae sunt. Deinde ab anno 1968 usque ad annum 1992 Slovacia et Cechia unam Cechoslovaciam foederalem conformabant, quae anno 1993 divisa est in partes duas, quarum una Slovacia, altera vero Cechia appellatur.

De nomine Cechoslovaciae[recensere | fontem recensere]

De nomine rei publicae adhuc disputatur, nam e.g. Carolus Egger nomine Tzechoslovaciae usus est; attamen Academia scientiarum huius rei publicae primum "Academia scientiarum Bohemoslovenica", deinde "Academia scientiarum Bohemoslovaca" nuncupabatur. Hoc nomen in usum inductum est, propterea quod vox Slovenica non ad Slovaciam, sed potius ad Sloveniam, illis temporibus partem Iugoslaviae, pertinebat. Praeterea in Lexico Bohemo-Latino anno 1992 edito tres versiones nominis huius rei publicae propositae sunt:

Československo: Bohemoslovenia (forma vetustior), Bohemoslovacia (forma recentior); Tzechoslovac(h)ia (-kia); (nomen officiale) Česká a Slovenská federativní republika Res Publica Bohemica et Slovaca.

československý: Bohemoslovenicus, Bohemoslovacus

Lexicon: Zd. Quitt - P. Kucharský, Lexicon Bohemo-Latinum voces antiquae et recentioris Latinitatis continens, Publica domus editoria paedagogica, Pragae 1992 (editio prima), 901 pp.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Acta Universitatis Carolinae
  2. Plantarum Cechoslovakiae enumeratio
  3. Concordata regnante sanctissimo domino Pio pp. XI inita
  4. Časopis Československé společnosti entomologické
  5. Orientalia christiana periodica
  6. Josef Zumr: Salutatio directoris Instituti Philosophorum Academiae Scientiarum Bohemoslovacae. In "The European dimension of St. Anselm's thinking.", Pragae: Filosofický ústav AV ČR (Institutum Philosophorum Academiae scientiarum Bohemoslovacae) 1993, p. 9 - et passim ab annis sexagesimis usque ad Bohemoslovaciam divisam
  7. Opera didactica omnia / Joannes Amos Comenius ;[ moderante Otokar Chlup ; sub auspiciis Zdenek Nejedly]. Tomus 1. -- Prague : In aedibus Academiae Scientiarum Bohemoslovenicae, 1957. - et passim in aliis libris ab Academiae scientiarum Bohemoslovenica tunc temporis editis
  8. 8.0 8.1 Chronicon Latinum: Die undecimo mensis Iulii. Český rozhlas.
  9. Chronicon Latinum: Die primo mensis Ianuarii. Český rozhlas.

Roman numeral 10000 CC DD.svg