Educatio

E Vicipaedia

Discipuli in Afganistania.

Educatio est ratio discendi doctrinam, disciplinam, et artes per cursum vitae. Doctores se multis rebus tradant, in eos plerumque referentes lectionem, scriptionem, mathematicam, scientiam, et historiam. Doctores in professionibus eximiis, sicut astrophysica, medicina, musica, iurisprudentia, zoologia—usitate professores in universitatibus et similibus eruditionis altioris scholis—solum suas proprias res doceant. Est etiam institutio in usibus pro quibus disertas "educationis vocationalis"? artes vellent, sicut sollertiam aeroplani gubernatoris. Praeterea, sunt multa educationis genera haud sollemni more, sicut in bibliothecis, interreti, museis, et translaticiis vitae quotidianae industriis.

Ius educationis est principale ius humanum descriptum: post 1952, capitulum alterum tabularum primarum Europaei Iurum Humanorum Foederis omnes partes signatorias cogit ut ius educationis praestent. Per totum orbem terrarum, Consociationis Nationum Internationale Iurum Oeconomicorum, Socialium, Culturalium Pactum anni 1966 in capitulo 13 hoc ius praestat.

[recensere] Vide etiam

Discipuli in Mexico
Universitas Cantabrigiensis est institutio doctrinae altioris.


[recensere] Notae


[recensere] Nexus externi