Henricus Maas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus Maas anno 2009

Henricus (Theod. Heiko) Maas (natus die 19 Septembris 1966 in Saarlouis) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maas anno 1987 testimonium maturitatis adeptus et et deinde per annum unum opifex operam dedit. Postquam conscriptus militavit, Maas Saravipontis iurisprudentiae studebat et anno 1993 primam porbationem accepit. Anno 1996 etiam secundam probationem adeptus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Maas uxorem duxit atque duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Maas, qui ab anno 1989 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, annis 1994 - 1996 primo legatus ad senatum terrae Saraviae fuit, deinde secretarius statlis in administerio oecologie et anno 1998 administer oecologiae Saraviae. Anno 1999 factio SPD electionem perdidit et ad annum 2012 Maas iterum legatus ad senatum terrae fuit. Anno 2000 praeses factionis suae in Saravia electus est et anno 2012 administer oeconomiae patriae suae est. Die 14 Decembris 2013 nuntiatum est Maas Administer Foederalis Iustitiae in collegio ministrorum Angelae Merkel futurum esse[1]. Die 17 Decembris officium suscepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Maas spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]