Angela Merkel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Angela Merkel
Angela Merkel
Angela Merkel
Angela Merkel anno 2008
Nata 17 Iulii 1954
Hamburgi

Angela Dorothea Merkel est cancellaria foederalis rei publicae Germaniae et prima femina, quae cancellaria foederalis in tota historia Germaniae facta est.

Index

Familia, iuventus munusque [recensere]

Filia pastoris Horsti Kasneri magistraeque Herlindae Kasner (nata Jentzsch), in Re publica Democratica Germanica educata est. Annis 1973 - 1978 Lipsiae studebat atque diploma physicae adepta est. Tum Berolini Orientalis physica laboravit.

Cursus honorum [recensere]

In rebus novis Res publica Democratica Germanica (1989 - 1990) [recensere]

Merkel anno 1990 post revolutionem in Re publica Democratica Germanica in Cameram Populi primo tempore libere creatam missa est. Praeterea oratrix primi ministri RDG Lotharii de Maizière (CDU) fuit.

Administra Foederalis (1991 - 1998) [recensere]

Ab 3 Octobris 1990 - post unificationem Germaniae - Merkel legata Dietae Foederalis Germaniae est, 18 Ianuarii 1991 administra foederalis feminarum et iuventutis, 17 Novembris 1994 administra foederalis oecologicae facta est.

Secretaria generalis CDU [recensere]

1998, post victoriam Socialis Democraticae Factionis Germaniae collegium summorum magistratuum relinquere coacta est. Eodem anno praeses novus CDU, volfgangus Schäuble Angelam Merkel secretaria generalem suae factionis nominavit. A mense Aprili 2000 Christianae Democraticae Unioni Germaniae (Theodisce: CDU) praesidet.

Cancellaria Foederalis Germaniae (ab anno 2005) [recensere]

Die 22 Novembris 2005, cancellaria coalitionis magnae electa est, prima mulier tota in historia quae Germaniae imperat. Ante hanc electionem, imperaverunt Gerardus Schröder et Helimutus Kohl. Vicarius cancellariae factus est Francus Gualterus Steinmeier, egregius sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (Theodisce: SPD). Post electionem 27 Septembris 2009 Merkel foedus cum SPD finivit et nunc cum FDP Guidone Westerwelle duce de novo consilio administrorum egit, quod 28 Octobris nominatum est.

Vide etiam [recensere]

Nexus externus [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Angelam Merkel spectant.