Augusta Treverorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Augusta (discretiva)

Insigne Tabula geographica
Wappen von Trier Lage der kreisfreien Stadt Trier in Deutschland
Indicia fundamentalia
Nomina alia Latina Augusta in Treveris, Augusta Trevirorum, Colonia Treverorum, Trevereca urbs, Treverensis, Treverensium civ., Treverica urbs, Treveris, Treverorum civ., Trevirensis, Treviri civ., Treviris, Trevirorum civ., Trevirum, Tueri
Terra Foederalis: Rhenania-Palatinatus
Pagus: Municipium
Coordinata geographica: 49° 45' S, 06° 38' Orientalem versus
Area: 117,14 km²
Numerus incolarum: 99.843 (31. Decembris 2005)
Spissitas incolarum: 851 incolae per km²
Altitudo: supra mare
Numeri cursuales: 54290, 54292, 54293, 54294, 54295, 54296 (vetus: 5500)
Numerus telephonicus ad urbem: 0651
Nota autocineti urbis: TR
Nota magistratus communalis: 07 2 11 000
Ordo urbis
partium:
19 regiones
Inscriptio cursualis
magistratus:
Am Augustinerhof
54290 Trier
Pagina interretialis domestica: www.trier.de
Inscriptio electronica: [1]
Res politicae
Magister civium superior: Klaus Jensen (SPD)
Maxima factio: CDU

Augusta Treverorum (Theodisce Trier) veterrima est urbs Germaniae. Iuxta Mosellam fluvium sita inter veterrimas Germaniae urbes habetur, vicina terris Franciae Luxemburgoque.

Historia[recensere | fontem recensere]

Imperium Romanum[recensere | fontem recensere]

Thermae Romanae

Romani urbem condiderunt: Iuxta castra legionum anno 30 a.C.n. summo in monte petri posita sed paulo post deserta anno 16 a.C.n. urbs Augusta Treverorum (i.e. urbs Augsti in finibus Treverorum sita) condita est. Honos urbem ex Augusto nominari tributus est praeterea solum urbibus Augustodunum in Gallia sita, Augusta Vindelicorum urbi Germanicae et Augusta Raurica in Helvetia iacens. Claudio imperatore cognomen Colonia additum est – Colonia Augusta Treverorum. Thermae, amphitheatrum et moenia urbis longitudinis VI fere chilometrum (notissima est quaedam porta in moenibus inclusa nomine Porta nigra) opulentiam urbis usque ad saeculum secundum adeptam demonstrant.

Pons Romanus

Tertio saeculo urbs sedes episcopalis facta est; primus episcopus fuit Eucharius. Ex anno 271 usque ad 274 caput imperii Galliarum fuit Tetrico I rege. Anno 275 Augusta Treverorum ab Alamannis vastata est. Ex 293 usque ad 392 urbs ab hoc tempore Treveris nuncupata sedes imperii fuit (vide etiam Antiquitas Posterior).

Constantino I regente (306–337) urbs amplificata est atque aula regia (hodie Aula Constantini appellata) et thermae imperiales aedificatae sunt. Anno 326 partes palatii imperialis ad cathedralem novam construendam commutatae sunt. Ex anno 318 Treveris caput Praefecturae Galliae fuit. Intra annos 328 et 340 imperator Constantinus II hic sedem habuit. Postea intra annos 367 et 392 urbs Valentiniano I, Gratiano, Magno Maximo et Valentiniano II regnantibus iterum caput imperii Romanum occidentalis fuit. Inter 80.000 - 100.000 incolarum habuit, qua de causa urbs maxima imperii a septentrione Alpium fuit. Anno 407 cum Vandali, Alani et Suebi impetum in Galliam facerent sedes Praefecturae Galliae Arelatum apud Rhodanum situm translatum est. Saeculo quinto urbs verisimiliter anno 413 et 421 a Francis atque anno 451 a Hunnis Attila duce expugnata est. Franci Rhenani primum anno 455 urbem parumper occupaverunt, circa annum 475 urbs, quae interim a magistro militum Arbogaste administrabatur, tandem a Francis expugnata est.

Medium aevum[recensere | fontem recensere]

„Domus trium regum“

Exeunte quinto saeculo gens Francorum urbem in potestatem suam redegit. Anno 882 Treveris a Viccingis capta et paene destructa est. Convento Verodunense facto urbs ad ducatum Lotharingiae pervenit. Anno 925 ab Henrico I regno Teutonicorum adiunctum est. Primum urbs a comite pagi Treveris administrabatur, postea cum urbs archiepiscopo committeretur ab advocato eius administrata est; ex anno 1149 signum proprium habuit.

Ex saeculo X Treveris studebat urbs imperio directe subiecta fieri. Tamen anno 1309 cives urbis coacti sunt archiepiscopum caput agnoscere. Usque ad finem sacri imperi Romani archiepiscopus Treveris elector ecclesiasticus imperii fuit.

Saeculo XIII archiepiscopi Theodericus I et successor eius Arnold II. urbs iterum moenibus munificaverunt.

Aetas recentior usque ad bellum secundum mundanum[recensere | fontem recensere]

Anno 1512 in Dieta Imperii Treveris habita Circuli imperii finaliter constituti sunt. Bello tricennale Treveris bis expugnata est, 1634 ab Hispanicis et iterum 18. Novembris 1645 a Francogallis duce Turenne.

Treveris anno 1646.

Cum rex Francogallicus Ludovicus XIV Nederlandiae bellum indixisset princeps elector Carolus Casparus von der Leyen frustra studit, ut ullius partis causam agere cogeretur. Post oppugnationem unius mensis copiae Francogallicae die 8. Septembris 1673 urbem expugnaverunt. Eo facti munitioni urbis maximam operam dederunt. Imperante Petro Comite Vignory usque ad annum 1675 extra moenia praeter abbatiam Sancti Matthaei omnia monasteria deleta sunt; imperante successore eius etiam reliqua aedifica, e.g. Thermae Barbarae iuxta pontes Romani amota sunt. Anno 1675 urbem copiis Francogallicis, quae incolis iam odio fuerant, liberare contigit.

Urbs iterum 1684, 1688, 1702/04 et 1705/14 a Francogallis capta et obsessa est.

17. saeculo archiepiscopi et principes electorales sedem suam in palatium apud Confluentes situm translocaverunt.

Lithographia: Treveris circa 1897
Treveris circa 1900

Primo bello coitionis contra Francogalliam factam Treveris mense Septembri 1792 ab imperatore Antonio Iosepho Brentano-Cimaroli feliciter defensa est. In ictibus repulsandis autem graviter laesus mense Ianuario 1793 defunctus est. Tum copiae Francogallicae die 9. Augusti 1794 urbem ceperunt ibique permanebant.

Pace Campi Formii composita (1797) imperator Sacri Romani Imperii Rhenum limitem novum imperii agnoscere coactus est. Partes ad occidentem Rheni fluminis sitae a ministro Francico Iosepho Rudler quartas in provincias (Départements) divisit. Treveri tamquam occupata nunc participatio commercii Francogallici licuit.

Pace Lunae Villae facto (1801) urbs etiam de iure mundali ad Francogalliam pertinuit incolaeque eius cives Francogallici facti sunt. Post oppressionem antecedentium temporum nunc aetas pacis atque progressus coepit. Anno 1803 Iudicium Appellationis conditum est.

Initio 19. saeculi iussu Francogallico omnia fere monasteria aboluta sunt, quare praeter strepitationem status eorum etiam multa aedifia destructa sunt.

Bellis liberationis Treveris a copiis Borussicis die 6. Ianuarii 1814 recapta est. Ex Consilio Vindobonense anno 1815 ad Borussiam pertinebat. Cum incolae devoti sectatores Cattholicae fidei essent reges Borussici eis ingratiores erant.

Copiae Francogallicae Trevere abscedunt (mense Juno 1930)

Bello primo mundano perfecto copiae Borussicae anno 1918 Treverem evacuerunt exercitusque Francogallicus usque ad annum 1930 occupabat.

Bellum Secundum Mundanum[recensere | fontem recensere]

Recentissima[recensere | fontem recensere]

Historia mythica[recensere | fontem recensere]

Ad domum rufam fori civitatis legi potest ANTE ROMAM TREVERIS STETIT ANNIS MILLE TRECENTIS. Fama fert Trebetam filium regis Assyrorum nomine Ninus 1300 annis ante urbem Romam conditam hoc loco oppidum condidisse.

Universitas[recensere | fontem recensere]

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Augustam Treverorum spectant.