Biblia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Copia Bibliae Gutenberg, primae bibliae pressae.
Biblia Anglice, nomine American Standard Version ("Versio Praestituti Exemplaris Americana"), primum anno 1900 missa.
Biblia Italiane ab anno 1968.
Biblia ab anno 1859.
Biblia Latine manu scripta, anno 1407 Belgicae perfecta. Haec biblia lectioni ad populum in monasterio facebatur.
Codex Gigas, manuscriptum mediaevale maximum Tellure, fortasse saeculo 13 maturo scriptum. Continit Biblia Vulgata et multa documenta historica Latine scripta.

Biblia, sive Biblia Sacra (gen. Bibliorum Sacrorum, sed Medio Aevo nonnumquam Bibliae Sacrae), sunt scriptura sancta Christianorum Iudaeorumque. Ex variis libris constant, sed non omnes illorum ab omnibus communitatibus religiosis agnoscuntur. Libri recepti a Catholicis Romanis Orthodoxisque sed non a Protestantibus appellantur "Apocrypha" seu, apud Catholicos Romanos, "Deuterocanonici."

Triginta novem libri primi Bibliorum a Iudaeis accipiuntur. Haec pars appellatur, more translaticio, "Vetus Testamentum". Hodie quoque appellatur Biblia Iudaica (Hebraice Thanach).

Pars altera Bibliorum Sacrorum, quae ex viginti septem libris constat, a Christianis tantum accipitur, et ab omnibus fere "Novum Testamentum" appellatur.

Vetus Testamentum plerumque Hebraice, partim Aramaice, Novum Testamentum Graece scriptum est. Biblia Sacra Latine translata sunt a Sancto Hieronymo, et haec "Biblia Vulgata" nominantur.

Multi Iudaei et Christiani libros Bibliorum Sacrorum quotidie legunt, sed etiam sunt homines minus religiosi qui studio Bibliorum Sacrorum sese dicant.

Iohannes Gutenberg fuit primus qui libros sacros machinis in litteris motilibus produxit, et circa 180 exempla Bibliorum Sacrorum versionis praeclarae "Biblia Vulgata Gutemberg" in chartas cannabaceas transcripsit.

Vetus Testamentum seu Thanach[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentationes principales: Vetus Testamentum et Thanach

Libri Veteris Testamenti Bibliorum Sacrorum, quarum antiquissimi sunt Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, et Deuteronomia, inter annos 1400 a.C.n. et 500 a.C.n. scripti sunt. Fertur illos scriptos esse a Moyse circa annum 1400 a.C.n., sed scholastici moderni dicunt eos esse post 700 a.C.n. scriptos.

Plurimi Christiani, Iudaei, et scholastici moderni dicunt librum ultimum, illum Malachi, circa 500 a.C.n. scriptum esse.

Novum Testamentum[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Novum Testamentum

Novum Testamentum est altera pars Bibliorum Sacrorum Christianorum.

Personae[recensere | fontem recensere]

Citationes[recensere | fontem recensere]

  • "Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia; ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus." (Epistola II ad Timotheum 3:16–17; Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam)
  • "Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus." (Epistula II ad Timotheum 3:16–17; Nova Vulgata)
  • "Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis." (Epistola ad Hebraeos 4:12; Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam)
  • "Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis." (Epistula ad Hebraeos 4:12; Nova Vulgata)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam[:] Divisionibus, Summariis et Concordantiis Ornata[:] Denuo ediderunt complures Scripturae Sacrae Professores Facultatis theologicae Parisiensis et Seminarii Sancti Sulpitii. Romae—Tornaci—Parisiis: Desclée et Socii, Edit. Pont., 1956. Imprimatur[:] Tornaci, die 21 Junii 1938[:] J. Lecouvet, Vic. Gen.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad bibliam spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad bibliam spectant.