Brandenburgum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hac in pagina de terra foederali Germaniae agitur. Vide etiam Brandenburgum (oppidum).
Brandenburgum
Vexillum Insigne
Flag of Brandenburg.svg Brandenburg Wappen.svg
Indicia fundamentalia
Caput Potestampium
Area 29,477.16 km² Area 5 omnium terrarum foederalium
Numerus incolarum 2 554 029 (30 Aprilis 2006)Incolarum numero 10 omnium terrarum foederalium
Spissitudo incolarum 87 incolae/km² Spissitudine 15 omnium terrarum foederalium
Productus domesticus grossus
 - omnis
 - Portio respectu productus Germaniae
(aestimatum)
48,05 Mrd. €
2,1 %
Aes alienum per capita 6640 € per incolam (fine anni 2005)
Aes alienum omne 16,4 Mrd. € (fine anni 2005)
ISO 3166-2 DE-BB
Pagina interretialis Brandenburgum
Res politicae
Praesidens ministrorum Dietmarius Woidke (Socialis Democratica Factio Germaniae)
Praesidens senatus terrae [[]] ([[]])
Factiones quibus rerum publicarum curatio mandata est SPD, Sinistra
Legati factionium senatus terrae CDU: 21, SPD: 30, Factio Sinistra 17, AfD 11, Foedus 90/Virides 5, Electores liberi 1 legati
Electio proxima
- praeterita 14 Septembris 2014
- futura 2014
Consilium foederale
Legati ad Consilium Foederale Germaniae 4
Tabula geographica
Deutschland Lage von Brandenburg.svg
Vide etiam: Feriae Germaniae

Brandenburgum (vel Marchia Brandenburgensis, Sorbica lingua: Braniborska, etiam Bramborska) est Terra Foederalis boreali parte Germaniae sita. Caput eius est Potestampium. Finitimi sunt Polonia ad orientem, Saxonia ad meridiem, Saxonia-Anhaltinum ad occidentem, Saxonia Inferior ad occidentem extremum per breve spatium Albis fluminis, Megapolis et Pomerania Citerior ad septentrionem et caput foederale Germaniae Berolinum medio Brandenburgo situm.

De geographia[recensere | fontem recensere]

Brandenburgi cum oeconomia tum substructio machinalis atque socialis omnes ad Berolinum tamquam insula in provincia situm spectant. Oppida atque vici affluentissimi non inveniuntur nisi in zona (quae dicitur zona opima) 30 chiliometrorum circum caput foederale extenta. Procul a capite regiones sunt parcissime inhabitae et agricultura maxime insignes. Regio provinciae australis magnam copiam carbonis producit.

Oppida[recensere | fontem recensere]

Praeter caput inter alia haec oppida in Brandenburgo terra sunt:

Flumina[recensere | fontem recensere]

  • Habala (Theod. Havel)
  • Spreha (Theod. Spree)
  • Albis (Theod. Elbe, ad finem occidentalem)
  • Viadrus (Theod. Oder, ad finem orientalem)

Vexillum et Signum[recensere | fontem recensere]

Brandenburgi signum

Articulo quattuor chartae constitutivae constituente, aquila rubra est signum Brandenburgi, et vexillum est rubrum candidumque, signo aquilae in medium inserto.

Et aquila et vexillum autem antiquiora sunt. Anno 1157, aquila signum comitis Marchiae Ottonis Primi fuisse dicitur. Germania reunificata, ensis atque clipeus e signo sublati sunt.

De rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Brandenburgum Berlinumque nucleum Prussiae esse solebant. Anno 1945 'Marchiae Brandenburgensis provincia' regionibus trans Viaduam flumen sitis amissis in duas regiones administrativas divisa est. 1947 Prussia dissoluta provincia Brandenburgum nominata est. 1952 novis regionibus administrativis creatis nomen Brandenburgi deletum est. 14 Octobris 1990 provincia Brandenburgi iterum creata est. Praeses ministrorum primo Manfredus Stolpe (SPD) electus est, qui una cum FDP et Viridibus, ab anno 1994 sola cum factione sua, postremo cum CDU terram regnavit. Anno 1996 plebiscito decretum est, ne Brandenburgum Berolino adiungeretur, ut viri publici proposuerant: Cum Berolinenses propositum probaverunt, incolae Brandenburgi id negaverunt[1]. Anno 2002 Stolpe Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum factus est et Matthias Platzeck, ad hoc diem magister civium superior Potestampii, ei successit. Is primo cum CDU, ab anno 2009 cum factione Sinistra regnat. Die 28 Augusti 2013 ei Dietmarius Woidke - et hic sodalis SPD - ei successit, quod Platzek valetudine coactus se a vita publica recessisset[2].

De oeconomia[recensere | fontem recensere]

Fabriciae atque negotia alia maximi momenti sunt in zona opima. Praeterea chalybs productus est prope Viadrum flumen. Brandenburgi ad Avelum machinae ad usum in typographeis et mechanemata velocitatis mutatoria fiunt. Etiam petroleum ex oppido Schwedt in Brandenburgi parte boreali sito provenit, meridies provinciae habet carbonem. Extra his regionibus agricultura res coquinaria industrialis, lignatio maxime coluntur. Rem periegeticam maximi momenti partem oeconomiae provinciae futuram esse permulti homines putant. Omnino oeconomia Brandenburgi haud valet. Populus laboris expers est ad quintam fere partem.

Nota[recensere | fontem recensere]