Gulielmus Brandt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Brandt

Gulielmus Brandt (vulgo Willy, natus nomine Herbertus Ernestus Carolus Frahm Germanice scilicet Herbert Ernst Karl Frahm) Lubecae 18 Decembris 1913, mortuus in vico Unkel ad Bonnam 8 Octobris 1992) fuit cancellarius foederalis rei publicae Germaniae ab 1969 usque ad 1974. Socius erat Factionis Socialis Democraticae Germaniae.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Brandt erat superior civium magister Berolini a 3 Octobris 1957 usque ad 1 Decembris 1966. Brandt annis 1949 ad 1957, anno 1961 brevi tempore et 1966 ad usque mortem legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Die 16 Februarii 1964 Aquis Godesbergensibus apud Bonnam praeses factionis suae electus est. Ab anno 1966 ad 1969 administer rerum exterarum coalitionis magnae sub cancellario Curtio Georgio Kiesinger (CDU) fuit.

Mense Septembri anni 1969 primo cancellarius electus est - a legatis SPD et FDP et praesertim pro pace cum finitimis orientalibus facienda nitebatur. Anno 1971 Brandt idcirco Praemium Nobelianum Pacis accepit. Sed mox legati nonnulli ad CDU factionem transierunt: Mense Aprili 1972 CDU eorum auxilio Reinerum Barzel cancellarium novum creare voluerunt. Sed auxilio pecuniae legatis aliquot CDU a agentibus clandestinis RPDG datae id impediri potuit. Tamen Brandt tum maioritatem legatorum non rexit. Die 20 Septembris 1972 Brandt in Dieta Foederalis suo consilio suffragium de fide legatorum erga cancellarium perdidit, ut, secundum Articulum 68 constitutionis Germaniae, novam electionem haberentur, quibus se victorem futurum speravit. Die 19 Novembris 1972 Brandt et SPD electionem vicerunt; Sociales Democratici plurimos legatos in parlamentum miserunt. Sed anno 1974 Gulielmus Brandt Gunterii causa Gulielmi (Gunterii Guillaume), sit venia verborum ioco, a suae factionis sociis depulsus est. Gunterius erat enim Gulielmi Brandt operis socius, sed etiam (secretus certe) explorator Rei Publicae Democraticae Germanicae. Brandt etiam securitatem socialem pro vulnerabilibus et hominibus cum invaliditatibus fortificavit. Mansit tamen praeses SPD ad usque annum 1987. Ab 1976 usque ad 1992, Brandt praefuit foederationi factionum democraticarum socialium mundi. Ab 1979 ad 1988 legatus ad Parlamentum Europaeum erat.

Verba praeclara[recensere | fontem recensere]

  • "Studemus audere plus democratiae." ("Wir wollen mehr Demokratie wagen.")
  • "Democratia non de fine, sed de more est causa." ("Demokratie ist keine Frage der Zweckmäßigkeit, sondern der Sittlichkeit.")

Nexus externi[recensere | fontem recensere]