Ludovicus van Beethoven
E Vicipaedia
| Ludovicus van Beethoven | |
|---|---|
| Ludwig van Beethoven | |
| Ludovicus van Beethoven (1770–1827); Iosephus Carolus Stieler anno 1820 pinxit | |
| Natus | 16 Decembris 1770 Bonnae |
| Obiit | 26 Martii 1827 Vindobonae |
Ludovicus van Beethoven (vulgo: Ludwig van Beethoven; natus Bonnae die 16 Decembris 1770 ; mortuus est Vindobonae die 26 Martii 1827) fuit clarissimus compositor Germanicus aetatis classicae et romanticae.
Pater Ludovici, Ioannes, servum alcoholis vitii pectus habebatet et ergo saepe Ludovicum vexebat. Nam volebat Ludovicum optimum clavilistam et compositorem esse et ergo iam a prima pueritia pater eum clavilem violinamque docebat.
Vir vivacissimus stomachosissimusque erat, qui sensus suos operibus exprimere studebat. Itaque etiam primus compositor aetatis romanticae fuisse dicitur.
Multos annos Vindobonae vixit et illic opera composuit. Melodia e eius nona et ultima symphonia a Consilio Europae ut hymnum Unionis Europaeae ("Hymnus Europae") delecta est.
Triginta annos natus, Beethoven obsurduit, tamen usque ad vitae finem novas symphonias et plures concentus composuit.
[recensere] Nexus externi
| Vicicitatio habet citationes quae ad Ludovicum van Beethoven spectant. |
| Vicifons opus nominatum Ludovicum van Beethoven habet. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum van Beethoven spectant. |