Aqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
71 % - Н2O

Aqua (-ae, f.) est substantia chemica appellata oxidum hydrogenii, seu hydrogenium oxydatum. Quaeque molecula sua duos atomos hydrogenii et unum oxygenii habet.

Non est odor neque sapor aquae; color vero est leve caeruleus, quem adspicere potest magnitudinibus altis aquae velut in mari. Ad aquam obtinendam chemice puram, necesse agere sunt variae technicae physicae purificationis quoniam aqua substantias plurimas, immo gasia, solvere potest.

Tegit ultra duo tertiaria superficiei telluris aqua, et aqua est dimidium massae corporum animalium. Relative abundans plane substantia ubicumque in biosphera (quamquam 0.022% massae designat tantum) atque simul in tribus statibus aggregationis materiae inveniri potest: et solidum et gasium et liquidum.

Basis quidem vitae est aqua in tellure. Absque ea neque homines neque animalia neque plantae vivere possunt. Aqua etiam est basis liquorum plurimorum.

Aqua liquida invenitur in maribus, fluminibus, et lacubus. Aqua in status solidus format nivem aut glaciem cum temperatura est sub 0° C, quid occurrit, exempli gratia, tempore hiberno vel in culminibus montium. In modo autem gasii invenitur in atmosphaera terrestri in formis vaporis aut nimborum in caelo formatorum.

Index

[recensere] Formula

Formula chemica est: H2O.

[recensere] Propria Physica Aquae

  • Punctum ebullitionis suum est 373 K (100 °C) cum pressu 1 atm.
  • Punctum fusionis suum est 273 K (0 °C) cum pressu 1 atm.
  • Aqua pura fluxionem electricam conducere vix potest.
  • Liquor est inodorus atque insipidus. Haec sunt propria organoleptica sua.
  • Exstare potest tribus modis, hi sunt: solidum, liquidum et gas.
  • Densitas aquae est 1 g/cm3 cum pressu 1 atm. Id est, in quoque centimetro cubico aquae, est ipsius grammum.
  • Duos meniscos format: aliud concavum, aliud convexum.
  • Tensionem superficialem habet.
  • Capillaritatem possidet, id est, proprietas ascendendi vel descendendi huius liquoris in tubis capilaribus.
  • Potestas calorifica sua maior aliis liquoribus.

[recensere] Propria chemica

Valde prior est quoniam plerique processorum chemicorum naturalium accidunt inter substantias in aqua dissolutas. Aqua enim est dissoluens universalis propter omnes substantiae quodam modo solubiles sunt in ea.

  1. Non est acida neque basica
  2. Salibus hydrata cum illis formatur
  3. Cum oxidis metallorum acida formatur
  4. Catalizator multis actionibus chemicis est

[recensere] Dissociatio aquae

Dissociatio aquae est reactio equilibralis. Aqua dissociatur in ionta hydronium et hydroxidum.

2 H_2O ~^\rightharpoonup_\leftharpoondown~  H_3O^+ + OH^-

Equilibrium maxime ad sinistram.

[recensere] Distributio Mundo

In tellure circiter 1 360 000 000 km³ aquae est distributa sic:

[recensere] Aqua in Biblia

Aqua etiam in Bibliis Sacris est magna gravitate.

  • In Liber Ieremiae 2:13, Deus fons aquae vivae nominatur.
  • Iesus Christus feminam ad fontem narravit: "Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (Evangelium secundum Ioannem 4:13–14).

[recensere] Vide etiam

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aqua spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis