Megapolis-Pomerania Citerior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Megapolis-Pomerania Citerior
Vexillum Insigne
Flag of Mecklenburg-Western Pomerania (state).svg Coat of arms of Mecklenburg-Western Pomerania (great).svg
Indicia fundamentalia
Caput Suerinum
Area 23 174,17 km² Area 6 omnium terrarum foederalium
Numerus incolarum 1'598'000 (31 Octobris 2013)Incolarum numero 14 omnium terrarum foederalium
Spissitudo incolarum 68 incolae/km² Spissitudine 16 omnium terrarum foederalium
Productus domesticus grossus
 - omnis
 - Portio respectu productus Germaniae
(aestimatum)
Mrd. €
 %
Aes alienum per capita 6304 € per incolam (fine anni 2005)
Aes alienum omne 10,3 Mrd. € (fine anni 2005)
ISO 3166-2 DE-MV
Pagina interretialis www.m-v.de Megapolis-Pomerania Citerior
Res politicae
Praesidens ministrorum Ervinus Sellering (Socialis Democratica Factio Germaniae)
Praesidens senatus terrae [[]] ([[]])
Factiones quibus rerum publicarum curatio mandata est SPD , CDU, (usque ab 7 Novembris 2006)
Legati factionium senatus terrae SPD: 28, CDU: 18, Factio Sinistra: 14, Foedus 90/Virides: 6, NPD: 5; in totum 71 legati
Electio proxima
- praeterita 4 Septembris 2011
- futura 2016
Consilium foederale
Legati ad Consilium Foederale Germaniae 3
Tabula geographica
Deutschland Lage von Mecklenburg-Vorpommern.svg
Vide etiam: Feriae Germaniae

Megapolis-Pomerania Citerior [1] est res publica foederalis Germaniae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ante terram conditam[recensere | fontem recensere]

Megapolis[recensere | fontem recensere]

Schloss Schwerin

Ab anno 1815, Megapolis ex partibus duabus constabat: Magnus Ducatus Megalopolis-Suerinum et Magnus Ducatus Megalopolis-Strelicia. Post casum Imperii Germanici hae terrae res publicae factae sunt. 1 Ianuarii 1934 duae civitates a Nazistis in unam civitatem Megapolin unitae sunt.

Pomerania[recensere | fontem recensere]

Pomerania autem ab anno 1815 provincia Borussiae fuit.

Annis 1945 - 1952[recensere | fontem recensere]

Res publica huius nominis primo anno 1946 condita est, postquam Germania secundo bello mundano victa et inter victores divisa est. Partes septentriones Pomeraniae et Megapolis, quae in parte a Unionis Sovieticae fuerunt, in unam terram unitae sunt, cum partes orientales Pomeraniae nunc ad Poloniam pertinent. Adiuncta est pars provinciae Borussiae Hannoverae nomine "Neuhaus", quae cis Albim flumen sita est. Primus praeses ministrorum Gulielmus Höcker (Factio Socialistica Unita Germaniae (SED) factus est. Ab anno 1947 terra "Megapolis" tantum nominabatur. Anno 1949 terra pars Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) facta est, quae ad Germaniam orientalem perteinebat et cito dictatura communista fiebat. Iulio 1951 Curtus Bürger (SED) praeses ministrorum successit, sed mox mortuus est. Tum Bernhardus Quandt (SED) successor electus est. 23 Iulii 1952 omnes terrae RDG dissolutae sunt et in pagos divisae sunt.

Ab anno 1990[recensere | fontem recensere]

Megapolis-Pomerania Citerior

Anno 1989 cives Rei publicae Democraticae Germanicae libertatem et patriam unitam a consilio communista administratorum acerrime flagitaverunt. Itaque 3 Octobris 1990 Germania unita et terrae foederales in Germania Orientali restitutae sunt. Itaque et Megapolis-Pomerania Citerior iterum condita est. Longas post controversias Suerinum, non Rostochium caput terrae fiebat. 27 Octobris 1990 Alfredus Gomolka (CDU) primus praeses ministrorum electus est. In coalitione cum FDP terram rexit. Propter controversias cum sua factione anno 1992 de magistru recedere coactus est. 19 Martii 1992 Bernhardus Seite (CDU) ei successit. 30 Iunii 1993 civitas Neuhaus, quae iam ante Bellum ad eam terram pertinuerat, Saxoniae Inferiori cessa est. Anno 1994, cum FDP suffragium perdidisset neque iam legatos in senatus terram mittere potuisset, coalitionem cum SPD iniit. Anno 1998 Haraldus Ringstorff (Socialis Democratica Factio Germaniae) electionibus vicit et auxilio Factionis Sinistrae novus praeses ministrorum electus est. Post electiones anni 2006 Ringstorff novam coalitionem cum CDU iniit. 6 Octobris 2008 propter aetatem provectam se recessit. Successor eius Ervinus Sellering (SPD) factus est. Qui electione diei 4 Septembris 2011 iterum maximum partem suffragiorum accepit. Factio Socialis Democratica nunc et cum Sinistra et cum CDU de foedere regendi agitat[2].

Administratio[recensere | fontem recensere]

Megapolis-Pomerania Citerior ab anno 2011 in circulos sex et duas urbes circulo exemptas divisa est. Hi sunt:

Nomen Insigne Caput Regio Area Numerus incolarum Densitudo incolarum Signa autocinetorum Situs
Ludwigslust-Parchim  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Parchim Megalopolis 4.750km² 216.759 46 LWL, PCH  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Circulus Lacuum Megalopolis  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Brandenburgum Novum Megalopolis 5.468km² 270.685 50 DM, MST, MÜR, NB  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Megalopolis Septentrionalis et Occidens  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Wismaria Megalopolis 2.117km² 159.294 75 NWM, HWI  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Rostochium (urbs)  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Rostochium Megalopolis 181,4 km² 204.260 1.126 HRO  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Circulus Rostochiensis  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Gustrovium Megalopolis 3.421km² 214.889 63 LRO, DBR, GÜ  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Suerinum (urbs)  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Suerinum Megalopolis 130,5km² 93.500 730 SN  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Circulus Pomerania Citerior-Gryphiswalda  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Gryphiswalda Pomerania Citerior 3.927km² 244.207 62 VG, HGW, OVP, UER  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Circulus Pomerania Citerior-Rugia  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Stralsunda Pomerania Citerior 3.181km² 229.340 72 VR, HST, RÜG, NVP)  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Urbes in Megapoli et Pomerania citeriori[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Instrumentum Pacis Osnabrugensis! Ibi etiam Mecklenburgum.
  2. Commentarius in Frankfurter Allgemeine Zeitung die 5 Septembris 2011 publicata (lingua Theodisca)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Megapolis-Pomerania Citerior spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!