Latinitas bona

Nicolaus Kinkel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Kinkel

Nicolaus (vulgo: Klaus) Kinkel (natus 17 Decembris 1936 oppido Metzingen (Virtembergia) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae (FDP) est.

Familia et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius medicus fuit, ipse oppido Hechingen gymnasium frequentabat et anno 1956 maturitatem adeptus est. Tum Tubingae, Bonnae, Coloniae iurisprudentiae studebat. Anno 1964 doctor iurisprudentiae promotus est et anno 1965 secundam probationem accepit. Tum minister publicus Badeniae-Virtembergiae in pago Balingen laboravit. Post cursum honorum finitum nunc iurisconsultus laborat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1968 Bonnam iit et ibi ad annum 1974 in administerio rerum internarum Germaniae Ioanne-Theoderico Genscher duce laboravit. Tum cum Genscher in administerium rerum externarum mutavit. Anno 1979 praeses Magistratus Foederalis Intelligentiarum factus est, quam officium ad annum 1982 duxit. Annis 1982 ad usque 1992 secretarius statalis in administerio rerum internarum Germaniae fuit. Non prius quam anno 1991 sodalis FDP factus est et anno 1992 successor Genscher administer rerum externarum a Helimuto Kohl (CDU) electus est. Anno 1993 praeses FDP, 1994 legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est. Postquam FDP aliquot electiones perdidit, Kinkel anno 1995 candidatus praesidis FDP non iam contendit. Officium administri anno 1998 perdidit, cum Helimutus Kohl una cum FDP electionem contra Gerhardum Schröder perdidit. Legatus Dietae Foederalis ad annum 2002 fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]