Hansa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hansa 1241

Hansa vel Hansa Teutonica sive Liga Hanseatica in principio fuit societas mercatorum Germanicorum. Per saecula, ad confoederationem urbium mutata est.

Principales Hansae urbes fuerunt Brema, Hamburgum seu Hammonia, et Lubeca. Aliae urbes Hansicae fuerunt:

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Exordia[recensere | fontem recensere]

Privilegium Londiniense de mercatoribus Hanseaticis memorabat caupones Hanseaticos anno 1270: "illis videlicet, qui habent domum in civitate nostra Londoniensi, que gildehalla Theutonicorum vulgariter nuncupatur." In Privilegio Londiniensi anni 1282 scriptum est: "mercatores de hansa Alman[ia] in eadem civitate tunc morantes." Id est prima nota verbi Hansa.

Hansa potestate florens[recensere | fontem recensere]

Hansa Sueciae et Norvegiae alligata Daniae regem Valdemarius IV in bello ab anno 1361 ad annum 1370 gesto vicit. Pax Stralsundae facta est.

Ab anno 1420 ad annum 1435, iterum in Danos bellum gestum est, quia rex Ericus VII vectigal pro navibus angustias Danias transientibus poscebat. Iterum Dani victi sunt. Pax facta est Vordingburgi.

Finis Hansae[recensere | fontem recensere]

America anno 1492 inventa, mercatura in mare Baltico minoris momenti facta est. Civitates non iam ita ab Hansa debendebant. Anno 1669, ultimae Hansae civitates—Lubeca, Hamburgum, Brema, Gedania, Rostochium, Brunsvicum, Hildesia, Osnabruga, Colonia—ultimo Lubecae congressae sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hansam spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg