Clades Variana
Clades Variana fuit proelium quo anno 9 (hoc est DCCLXII a.U.c.) exercitus Romanus victus est, et finem omnium conatuum Romanorum loca[1] trans Rhenum capiendi fecisse videtur.
Index |
De clade accepta [recensere]
Copiis aestate in Germaniam ductis, Publius Quinctilius Varus imperator sub autumno tres legiones subsidiaque et impedimenta in hiberna trans Rhenum sita deducere intendit. De seditione tamen quadam certior factus ab agro Cherusco profectus iter inexploratum ingressus in Arminii principis Cheruscorum insidias incurrit. Qui cum socius populi Romani vetus artibus militaribus instructus esset omnibus, iniquissimo loco impetum fecit. Exercitus enim Romanus valle angusta silvisque inclusus et per paludes distractus necopinanter petitus aciem instruere non potuit. Germanis autem Arminio duce opportunitate et loci et temporis feliciter usis proelium illud quattuor dies et tres noctes decertabatur. Exercitus tandem Romanus tanta clade affectus est, ut Varus et legati de salute comparanda desperati mortem sibi consciscerent.
Quid post cladem acciderit [recensere]
Trium itaque legionum septimae decimae, duodevicesimae, undevicesimae strage confecta caput Vari praecisum primum Marboduo regi, inimico Arminii, tum Augusto Caesari missum est. Unde Augustus illud "Quintili Vare, legiones redde!" exclamavisse traditur (Suetonius Augustus, 23).
De loco proelii [recensere]
Cornelius Tacitus Romanos in saltu Teutoburgiensi profligatos esse testis est, quamobrem hoc proelium etiam "proelium in saltu Teutoburgensi factum" nominatur. Hodie opinio est ad vicum vulgo Kalkriese nominatum conflictum esse, qui locus ab Osnabruga ad septentriones spectat. Id archaeologus Antonius Clunn Britannicus decennio decimo saeculi vicensimi probavisse videtur.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad cladem Varianam spectant. |
- Velleius Paterculus: Res gestae Romanae Textus Latinus et in Anglicum conversus.
- Suetonius: Textus Latinus.
- Publius Cornelius Tacitus: Annales. Textus Latinus.
Nota [recensere]