Martinus Lutherus

E Vicipaedia

Martinus Lutherus
Martin Luther
Martinus Lutherus
Natus 10 Novembris 1483
Islebiae
Obiit 18 Februarii 1546
ibidem

Martinus Lutherus[1] erat monachus Ordinis Sancti Augustini, Germanicus, theologus, vir doctus. Martinus Lutherus fuit maximus Reformator ecclesiae.

Index

[recensere] Vita

Lutherus sibi monachus fecit anno 1505. In monasterio Martinus cupiditates coercebat et corpus suum torquebat vigiliis et inedia, animae pacem tamen non invenibat. Post multos annos cum Sancti Pauli Epistula ad Romanos (1,17) legebat (Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet), Martinus Lutherus denique intellegit salus solum Dei donum esse (Confer infra doctrinam).

Anno 1517 tractatum suum Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum inscriptum 95que thesibus receptum ad ostium ecclesiae Wittenbergensis affixit. Reformatio sua schisma ecclesiae effecit.

Opus praeclarissimum fortasse Lutheri est conversio Bibliae in linguam Theodiscam. Id autem fuit quasi initium linguae Germanicae superioris. Quae conversio ei ideo tantae curae erat, quod ad scripturam sacram populum Christianum reverti neque ecclesiae Catholicae ministris morem gerere oportere existimavit, ut Dei legem voluntatemque intellegerent.

[recensere] Doctrina

Lutherus dixit hominem non operibus sed sola fide servari posse (id est, salutem fide comparari, non operibus). Nam ne operibus quidem bonis voluntatem creatoris a creatis obligari. Ad quam fidem sola scriptura solaque Dei gratia esse ascendendum. His theologiae praeceptis praecipue a Sancti Pauli Epistula ad Romanos scripta profectus est.

Duas autem esse veritates: legem et evangelium. Christum Lutherus dixit agnum Dei esse, qui tolleret peccata mundi. Epistulas quidem Pauli apostoli novo quodam sensu reperto explicavit, ut omnia hominum facta in peccatis numeraverit. Nihil quod faceremus Deo placere, Deum tamen nos tantopere amare, ut filium suum misisset. Filio eius Christo in cruce mortuo Diabolum vel potius peccatum ipsamque mortem victam esse. Peccata nostra in Agnum esse iacienda, ut servaremur. Haec est parva pars fidei atque doctrinae Lutheri.

[recensere] Alii reformatores

[recensere] Opera Martini Lutheri lingua Latina scripta

[recensere] Martini Lutheri lingua Latina scripta

[recensere] Nexus externi

[recensere] Notae

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

[recensere] Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum Lutherum spectant.
Wikisource-logo.svg Vicifons opus nominatum Martinum Lutherum habet.