Oecologia
Oecologia (ex Graeco οἶκος 'domus' + -λογία, 'verbum, ratio, scientia'[1]) est studia scientifica rationum quae organismi vivi inter se et circumiecta naturale habent, ergo pars biologiae quae de rationibus inter homines, animalia, plantas, et illam naturam quam habitant tractat.[2] Verbum oecologia ex Theodisce oekologie factum est anno 1866 ab Ernesto Haeckel, viro erudito Germanico.
Oecologia applicata est doctrina de conservatione naturae contra exstinctionem plantarum vel aminalium. Inter rerum oecologicarum peritos sunt qui docent, non solum quid sint biotopi, sed etiam quomodo ii conserventur. Oecologia etiam protectio contra pollutionem, pluviam acidam vel radioactivitatem exempli gratia, a civilizatione affirmat.
In Germania, exempli gratia (necnon aliis nationibus), Partes Virides politice oecologiae operam dant.
Comprehendit oecologia scientiam animalium vel specierum singularium et oecothesem vel nidum oecologicum; scientiam gregis animalium; scientiam biotoporum; scientiam conservationis naturae; et artem materiarum naturarum bene gerendarum. Exemplaria mathematica sunt instrumenta perutilia.
Index |
[recensere] Historia oecologiae
Possumus dicere primam actionem oecologicam esse quando homines igne primo utebantur, abhinc fere 500 000 annorum.[3] Tunc per inventionem agriculturae, circa 8000 a.C.n., homines naturam coercere coeperunt. Animalia, sicut bos, ovis, canis, et equus, domesticata sunt inter 15 000 et 400 a.C.n.; quaedam plantae quoque domesticatae sunt.
Herodotus, saeculo quinto a.C.n, quamquam de bello inter Persicos et Graecos narrans, plura de animalibus scripsit. Aristoteles, proximo saeculo, Historiam animaliam scripsit, in quo libro animalia secundum formam digessit. Discipulus eius Theophrastus de plantis tractavit in libris de Historia plantarum et de Causis plantarum.
Aquaeducti Romani instrumenta oecologica sunt, quod aquam inter partes imperii Romani ferunt. Romani autem silvas male gesserunt, et hoc fortasse fuit inter causas finis imperii Romani.[4] Plinius maior de Historia naturali anno 78 scripsit; libri de re rustica a Catone, Columella, et aliis per saecula scribuntur.
Al-Jahiz de oecologia saeculo nono scripsit in septem libris Kitāb al-hayawān, hoc est 'De Animalibus'. Primus erat qui descripsit catenam alimentariam,[5] hoc est, collectionem animalium in qua unum proximum comedit. Ibn al-'Awwam, saeculo XII, librum titulo Kitāb al-filāḥa vel 'De Agricultura' scripsit. Scriptores Graeci hoc tempore libum Geoponicam fecerunt e libris Cassiani Bassi. In Europa, plures libri de re rustica linguis nationalibus scripti sunt. Anno 1273, Eduardus I, rex Angliae, legem promulgavit quae speciem quendam carbonis comburere Londini prohibuit; haec lex dicitur primam legem contra pollutionem.
Viri scientifici Renascentiae oecologiae studuerunt, sicut Andreas Vesalius qui anatomiam coluit, Conradus Gesnerus qui Historiam Animalium scripsit, Andreas Caesalpinus qui libros sedecim de Plantis scripsit. Ioannes Evelyn quoque librum Fumifugium anno 1661 scripsit, qui liber de pollutione Londini tractat. Demographiae scientiam instituit Iohannes Graunt anno 1662. Saeculo septimo-decimo exeunte, Raphus cucullatus (vulgo "dodo") exstinctus factus est; fuit prima exstinctio clara temporibus historicis observata.
Anno 1735, Carolus Linnaeus librum titulo Systema naturae edidit, in quo nomina usitata scientifica creavit.
Anno 1826, Thomas Robertus Malthus editionem finalem libri de populatione (angl. Essay on the Principle of Population) edidit; hic liber numerum hominum non posse semper augere explicavit.
Anno 1859 apparuit librum De Originibus Specierum a Carolo Darwin scriptum, principale de evolutione animalium plantarumque monumentum physicum. Hoc saeculo exeunte, verbum oecologia excogitatum est.
Anno 1953 biochemici Iacobus Dewey Watson, Franciscus Crick, Mauritius Wilkins, et collaboratores structuram moleculi? DNA dicti (hoc est, acidum desoxyribonucleicum) invenierunt: eius formula est helix duplex.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
[recensere] Bibliographia
- Anderson, Roy M., et Robert M. May. 1991. Infectious Diseases of Humans. Oxonii. ISBN 0198545991.
- Beeby, Alan, et Anne-Marie Brennan. 2004. First Ecology: Ecological Principles and Environmental Issues, editio altera. Oxonii. ISBN 0-19-926124-5.
- Benninghoff, Martin, Bastienne Joerchel, et Peter Knoepfel, edd. 1997. L' Écobusiness: enjeux et perspectives pour la politique de l'environnement. Basiliae: Helbing et Lichtenhann. ISBN 9783719015572.
- Carson, Rachel. 1962. Silent Spring. Bostoniae: Houghton Mifflin. ISBN 978-1400008643.
- Darwin, Charles. 1872. The Origin of Species, editio sexta. Londinii: John Murray.
- Krebs, C. J. 2001. Ecology: Experimental Analysis of Distribution and Abundance, editio quinta. Londinii: Benjamin Cummings.
- Letourneau, D. K, et Burrows, B. E. 2002. Genetically Engineered Organisms: Assessing Environmental and Human Health Effects. Boca Raton: CRC Press.
- Levin, Simon A., ed. 2009. Princeton Guide to Ecology. Princetoniae. ISBN 978-0-691-12839-9.
- Lincoln, Roger J., G. A. Boxshall, et P. F. Clark. 1998. A Dictionary of Ecology, Evolution, and Systematics, editio altera. Cantabridgiae. ISBN 0521591392.
- Linnaeus, Carolus. 1758. Systema Naturae. Holmae: Laur Salvius.
- Lupton, F. G. H. 1987. Wheat Breeding: Its Scientific Basis. Novi Eboraci: Chapman and Hall. ISBN 0412244705.
- Margulis, Lynn. 2009. Five Kingdoms, ed. 4ta. Amstelodami: Elsevier. ISBN 9780123736215.
- Maris, Virginie. 2010. Philosophie de la biodiversité: petite éthique pour une nature en péril. Lutetiae: Buchet-Chastel. ISBN 9782283024560.
- May, Robert M. 1976. Theoretical Ecology Principles and Applications. Philadelphiae: Saunders. ISBN 0721662056.
- Minelli, A. 1993. Biological Systematics: The State of the Art. Londinii: Chapman and Hall.
- Pianka, E. R. 1988. Evolutionary Ecology. Novi Eboraci: Harper et Row. ISBN 0060452269.
- Stace, Clive A. 1989. Plant Taxonomy and Biological Systematics. Londinii: Edward Arnold. ISBN 0713129808.
- Thoreau, Henry David. 1854. Walden. Editio cum annotationibus a Jeffrey Cramer scriptis, 2004, Novo Portu. ISBN 978-0300104660.
- Wilson, Edward O., ed. 1988. Biodiversity. Vasingtoniae. ISBN 0309037832.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Oecologia spectant. |
- Societas Ecologica Americae
- Encyclopaedia Terrae
- EcoTrends project
- Centre d' Écologie Fonctionnelle et Evolutive
| Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes! |