Pugna Stalingradensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pugna Stalingradensis[1] seu proelium Stalingradense[2] (Russice: Сталинградская битва, Stalingradskaja bitva) inter copias Germaniae et Unionis Sovieticae tempore Belli Magni Patrii accidit, ab 17 Iulii 1942 ad 2 Februarii 1943 durabat.

Copiae Unionis Sovieticae pugnantes (et antea nonnullos menses recedentes) ad 18 Novembris anno 1942 vix impetum exercituum Quarti Sextique Germanicorum steterunt in urbe ad flumen Rham (Volgam), tunc Stalingradum (Russice: Сталинград, Stalingrad) et nunc Volgogradum (Russice: Волгоград, Volgograd) vocata, atque in regione urbis illius. 1819 Novembris anno illo exercitus Sovietici impetum suum inceperunt et 22 divisiones (partes exercitus) Germanicos, circa 330 milia hominum habentes, in regione Stalingradi circumvenerunt. 31 Ianuarii2 Februarii anno 1943 copiae Sovieticae effecerunt stragem exercituum circumventorum, quorum miles reliqui (91 milia hominum de Germanico Exercitu Sexto) cum praefecto suo deditionem fecerunt.

Victoriae suae in pugna Stalingradensi gratia, copiae Unionis Sovieticae initiativam strategicam in bello acquisiverunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum (Russice) – Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris: DE PUGNA STALINGRADENSI. Scripsit Johannes Gluszak
  2. Ephemeris: "FRIDOLIN VON SENGER UND ETTERLIN De duce Germano, "qui Italos amabat atque intellegebat""

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad pugnam Stalingradensem spectant.