Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hamburgum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hammonia urbs libera et Hanseatica
Vexillum
Vexillum Hammoniae urbis liberae et Hanseaticae
Locutio electa
Inscriptio

LIBERTATEM QUAM PEPERERE
MAIORES DIGNE STUDEAT
SERVARE POSTERITAS

Indicia fundamentalia
Area: 755 264 km² (Area numero 15.
omnium terrarum foederalium)
Numerus incolarum: 1 746 395 (30. Aprili 2006)
Spissitas incolarum: 2312 incolae per km²
(Spissitudine 2
omnium terrarum foederalium)
Portio opere carentium: 10,8 % (Augusto 2006)
Aes alienum: 17 015 € per incolam (Martio 2006)
Aes alienum omne: 29,7 Mrd. €
(Martio 2006)
Numerus cursualis: ab 20001 ad 21149,
ab 22001 ad 22769
Praefixum telephonicum: 040
Coordinata geographica: 53° 33' ad septentrionalem,
9° 59' ad orientalem
Altitudo: 3 supra maris superficie
Nota autocineti: HH
Nota magistratus communalis: 02 0 00 000
Ordo urbis partium: 7 regiones cum
104 partibus
ISO 3166-2: DE-HH
UN/LOCODE: DE HAM
Pagina interretialis: hamburg.de
Res politicae
Magister civium princeps: Olaus Scholz (SPD)
Factio cui rerum
publicarum curatio
mandata est:
SPD
Legati factionium senatus terrae
(121 legati):
SPD 41
CDU 28
Foedus 90/Virides 14
FDP 9
Sinistra 8
Electio proxima praeterita: 20 Februarii 2011
Electio proxima futura: 2015
Legati in consilio foederali
Legati ad Consilium
Foederale Germaniae:
3
Situs Hammoniae in Germania
Hamburg in Deutschland.
Regiones Hammonienses
Bezirke in Hamburg.

Hamburgum[1] vel sollemniter Hammonia (medio aevo: Honburgh ; hodie Theodisce: Hamburg) est portus maximus Germaniae.

Hamburga, Florentissimum inferioris Saxoniae emporium, Anglorum frequentatione hoc tempore celeberrimum Anno Domini MDLXXII

Dea urbis Hammonia appellatur, qua de causa urbs etiam Hammonia appellatur.

Hamburgum simul est urbs et terra foederis Germanici. Decemvirorum rebus publicis administrandis collegium Hamburgi senatus appellatur, cuius his diebus Olaus Scholz praeses et praefectus est urbi.

De situ et incolis[recensere | fontem recensere]

Hamburgum ad ripas Albis fluvii et lacus Alsterensis situm centum fere chiliometros et viginti abest a mari Germanico. Nostra aetate Hamburgi ad septies decies centena milia hominum habitant. Lingua Saxonica lingua ingenua est Hamburgensium, qui tamen his temporibus lingua Germanica multo saepius uti solent. Dialectus Hamburgensium, quo miscentur, quae Saxonicae et Germanicae linguae propria sunt, ipsorum verbo missingsch appellatur.

De rebus gestis populi Hamburgensis[recensere | fontem recensere]

sigilium 1241
Hamburgum anno 1800

De urbe condita[recensere | fontem recensere]

Castra Hamburgensia anno 811 a Carolo Magno imperatore condita esse traditur. Anno 831, Ludovicus imperator cognomine Pius Ansgarum archiepiscopum Hamburgensibus primum inauguravit. Fundamentum regiae episcopalis etiamnunc in Via Lapidea aspici potest. Anno 845, Normanni (Vicingi) feroces Hamburgensibus bellum intulerunt, postea etiam Sclavi. Quarum rerum documenta praeclara sunt libri Adami Bremensis Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum inscripti.

Medioaevum[recensere | fontem recensere]

Medio quod dicitur aevo Hamburgenses ad foedus hanseaticum accesserunt, cuius oppida praecipua facta sunt Lubeca, Brema, Dantiscum, Hamburgum.

Tempore Napoleonis[recensere | fontem recensere]

Napoleone primo eius nominis imperatore Francogallis imperante ager Hamburgensis una cum Batavorum Frisiorumque sedibus dicioni et imperio Francogallorum allegatus, mox autem tyranno superato in libertatem vindicatus est.

Pars Confoederationis Germanicae[recensere | fontem recensere]

Annis 1815 - 1866 pars Confoederationis Germanicae erat, deinde Foederationis Germanicae Septemtrionalis.

Imperium Germanicum[recensere | fontem recensere]

Anno 1871, cum Germanorum civitates tribus populi Gulielmo I rege Borussiae imperante devictis Francogallis in unum imperium coniungerentur, etiam Hamburgenses sua sponte ad imperium Germanicum accesserunt. Sed non prius quam 1888 Hamburgum etiam sodalis Societatis portorii Germanicae facta est. Inde ab eo tempore illud populi Germanici portae ad orbem terrarum cognomen urbis honorificum vulgatum est.

Res publica Vimariana[recensere | fontem recensere]

Anno 1918 etiam Hamburgo constitutio libera data est, ita ut omnibus incolis aequa iura darentur. Anno 1923 communistae frustra rerum potiri conati sunt.

Dictatura Nazista[recensere | fontem recensere]

Pellicula exercitus CFA de Hamburgo delenda

Anno 1933 etiam Hamburgi Nazistae rerum potiti sunt et democratiam deleverunt. Anno 1937 eorum, qui Berolini populo Germanico imperabant, consilio fines urbis vicinis plurimis adiectis hodiernum ad modum propagati sunt. secundo bello mundano Hamburgum aeronavibus pyroboletariis valde deleta est.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Bello finito Hamburgum urbs a Britannia occupata et libertas restituta est. Urbs plerumque a magistris civium factionis SPD recta est: annis 1946 - 1953 et 1957 - 1960 a Maximiliano Brauer, deinde ad annum 2001 Paulus Nevermann Herbertus Weichmann Petrus Schulz Ioannes-Ulricus Klose Nicolaus de Dohnanyi Henning Voscherau Ortvinus Runde summum magistratum urbis administrabant, qui omnes ad Factionem Socialem Decocraticam pertinuerunt.

Tempus novissimum[recensere | fontem recensere]

Sed 31 Octobris 2001 post electionem civitatis Ole de Beust magister civium superior Hamburgi successor Ortvini Runde (SPD) electus est. Ab hoc die variis coalitionibus urbem patriam regnavit, primo CDU cum Factione Reipublicanae Impetu foedus fecit, deinde ab anno 2004 post foedus finitum et electionem habitam factio sua maiorem partem legatorum adepta est, denique ab anno 2008 cum GAL. Foedere inter alia sancitum est, ut scholae Hamburgi reformandae essent: Ad usque sextum annum omnes dicipuli una scholam frequentare debuerunt. Sed id plebiscito incolarum 18 Iulii 2010 repudiata est, quamquam omnes paene factiones (nisi FDP) reformae favebant. Itaque de Beust eodem de se a magistratu se recessurum pronuntiavit. 25 Augusti 2010 Christopherus Ahlhaus (CDU) successor electus est et aliquamdiu cum viridibus foedus habere pergebat. Sed 25 Novembris 2010 Virides foedus regendi finiverunt. Suffragium novum in 20 Februarii 2011 constitutum est. Hoc suffragio Factio Socialis Democratica maximam partem votorum accepit et 7 Martii Olaus Scholz novus magister civium electus est - sine alia factione urbem regere potest.

Religiones[recensere | fontem recensere]

Pars maxima incolarum Christiani Lutherani sunt (circa 32%), pars minor Catholica est, sunt circa 10 per centum. Ceteri aliarum religionum sectator vel nullius religiones sodales sunt.

Ecclesia Evangelica[recensere | fontem recensere]

Hamburgum pars episcopati Albiae Septentrionalis anno 1977 conditi est, sedes episcopi Evangelici Kielia est.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Hamburgum est sedes archiepiscopalis cum nomine Archidioecesis Hamburgensis Praesentis archiepiscopus est Wernherius Thissen.

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Filii filiaeque[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

oppida coniuncta[recensere | fontem recensere]

Russland Petropolis ex anno 1957
Frankreich Massilia, ex anno 1958
China Siamhaevum in Re publica Populi Sinarum, ex anno 1986
Saxonia Dresda, ex anno 1987
Iaponia Osaca, ex anno 1989
Nicaragua León, in Nicaragua ex anno 1989
Tschechien Praga ex anno 1990
Vereinigte Staaten von Amerika Sicagum, ex anno 1994

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hamburgum spectant.
Urbes quae sunt capita terrarum foederalium Germanicarum
Vexillum Rei Publicae Germanicae
Aquae MattiacaeBerolinumBremaDresdaDusseldorpiumErfordiaHamburgumHannoveraKieliaMagdeburgumMoguntiacumMonacumPotestampiumSaraviponsStutgardiaSuerinum


Terrae Rei Publicae Vimarianae

Anhaltinum | Badenia | Bavaria | Res Publica Brunsvicum | Urbs Hanseatica Brema | Hamburgum | Hassia | Lippia | Lubeca | Megalopolis-Suerinum | Megalopolis-Strelicia | Oldenburgum | Borussia | Saxonia | Schaumburgum-Lippia | Thuringia | Waldecum-Pyrmontum (ad usque annum 1929) |Virtembergia