Ludovicus Erhard

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pittacium cursale ad Ludovici Erhardi memoriam anno 1987 decimo post mortem

Ludovicus Erhard (natus die 4 Februarii,1897 in oppido Fürth; Bonnae obiit die 5 Maii 1977) fuit vir publicus factionis Christianae Democraticae.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Erhard post scholam finitam ab anno 1913 ad 1916 tirocinium mercatoris fecit. Deinde miles primi belli mundani pugnavit et graviter sauciatus est. Bello finito ab anno 1919 ad 1922 Norimbergae scholam mercatoriam frequentabat atque diploma oeconomiae accepit. Deinde Francofurti ad Moenum sociologiae et oeconomiae studebat atque 1925 doctor rerum politicarum promotus est. Deinde in diversis institutis docuit et ab anno 1942 proposita fecit, quomodo oeconomia post secundum bellum mundanum dirigenda esset.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1923 uxorem duxit, unam filiam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

A mense Octobre 1945 usque ad Decembrem 1946 minister commercii fuit. Erhard ab anno 1949 ad finem vitae legatus Diaetae Foederalis Germaniae ac Administer Foederalis Oeconomiae ab anno 1949 usque ad annum 1963. Bis cancellarius ab anno 1963 usque ad annum 1966 et annis 1966/1967 praeses CDU.

Administrationes quibus Ludovicus Erhard praefuit[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!