Philosophia

E Vicipaedia

(Redirectum de Philosophus)
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Humanae
Archaeologia · Civilitas · Geographia · Historia · Ius · Linguistica · Oeconomia · Philosophia · Psychologia · Sociologia
Philosophia et artes liberales

Philosophia (-ae, f.), etymologice 'amor sapientiae' (Graece: φιλειν 'amare' et σοφία 'sapientia'), est studium sapientiae vel veritatis, per studium principiorum cogitationis humanarumque actionum.

Qui philosophiae se dedicant "philosophi" nominantur.

"Philosophia individua dimittit; neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque hoc prorsus officium est atque opificium rationis" (Bacon, De dignitate).

Id verbum a Pythagora fictum est, quia sapientiam deus privilegium habebat et nolebat se ipsum sapientem (sophos) haberi. "Amator sapientae" (vel scientiae) igitur malebat.

Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas:

  • Criticum studium omnium humanarum quaestionum;
  • Rationale studium omnis sapientiae humanae;
  • Studium quaestionum, quibus responsa non sint absoluta.

Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, et cetera.

Index

[recensere] Notiones philosophiae

Notiones philosophiae sunt, inter alia: philosophari; esse, essentia, quidditas, haecceitas, substantia, existentia, res; perceptio, spatium, tempus, conscientia, veritas; ratio, mens, memoria, voluntas, desiderium; bonus, officium, virtus, libertas; natura, societas, iustitia, potestas, civitas; ars, labor, historia, illuminatio.

[recensere] Divisio

Praecipuae philosophiae notiones realitatis et veritatis (in metaphysica, logica et ontologia), sapientiae (in epistemologia), boni et iustitiae (in ethice et philosophia politica), et pulchritudinis (in Aesthetica) sunt.

Philosophia dividitur in:

1. Philosophia essendi (seu Metaphysica), quae subdividitur in:

1.1 Metaphysica generalis (seu Ontologia) et

1.2 Metaphysica specialis.

Ontologia dividitur in:

1.1.1 Generalis (in qua Aesthetica, Calologia seu Theoria artis est)

1.1.2 Aetiologia et

1.1.3 Categorologia,

Metaphysica specialis dividitur in:

1.2.1 Theologia naturalis (seu Theodicea),

1.2.2 Cosmologia (seu Philosophia Naturae, Cosmologia metaphysica, Cosmologia philosophica) et

1.2.3 Philosophia hominis (seu Psychologia metaphysica, Psychologia philosophica, Psychologia rationalis, Anthropologia philosophica).

2. Philosophia cognoscendi (seu Critica, Epistemologia, Gnoseologia, Theoria cognitionis, Logica materialis, Logica maior, Criteriologia, Ideologia, Methodologia)

3. Philosophia operandi (seu Ethica, Philosophia moralis, Moralis, Axiologia et Sociologia philosophica). Subdividitur in

3.1 Ethica generalis et

3.2 Ethica specialis (in qua Philosophia politica est).

Logica (Logica formalis seu Logica minor) scientia quae agitur de causis alteris non est, sed de causis inmediatis. Cum Mathematicae, scientiae formales sunt.

[recensere] Historia philosophiae

Plurum philosophorum nomina discere poteris s.v. Index philosophorum.

[recensere] Philosophia Occidentalis

[recensere] Graecia

[recensere] Origo philosophiae

Occidentalis traditio coepit in Graecia. Res prima fuit indagatio ἀρχῆς id est principii mundi. Philosophi praeclari fuerunt:

[recensere] Philosophia classica

Circa 400 a.C.n., disputatio facta est cogitatio de homine. Philosophi, qui creaverunt classicam philosophiam in Europa, fuerunt:

[recensere] Philosophia hellenistica

[recensere] Roma

Romani eandem ferme viam rationemque philosophandi, i.e. sapientiam adfectandi, secuti sunt ac Graeci. Praeclari philosophi erant:

[recensere] Mediaevalis philosophia

[recensere] Philosophia Temporis Renatarum Artium

[recensere] Hodierna philosophia

[recensere] Philosophia neo-Aristoteliana

[recensere] Philosophia analytica

[recensere] Philosophia marxistica
[recensere] Philosophia existentialistica
[recensere] Philosophia post-moderna
[recensere] Philosophia phaenomenologica

[recensere] Hermeneutica

[recensere] Philosophia Sinica

[recensere] Philosophia Indica

Philosophia Buddhistica

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi

Linguis aliis