Otho de Bismarck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otho de Bismarck
Otto von Bismarck
Otho de Bismarck
Otho de Bismarck
Natus 1 Aprilis 1815
in Schönhausen
Obiit 30 Iulii 1898
Friedrichsruh, non procul ab Hamburgo sito


Otho Eduardus Leopoldus de Bismarck (natus 1 Aprilis 1815 in Schönhausen; mortuus 30 Iulii 1898 in oppidulo Friedrichsruh, non procul ab Hamburgo sito) in rebus publicis Germanorum versatus primum praeses ministrorum (Germanice: Ministerpräsident) Borussiae ab anno 1862 usque ad annum 1890, tum cancellarius et minister negotiorum externorum novae Foederationis Germanicae Septentrionalis (ab anno 1866 ad annum 1871), postea denique et ab anno quidem 1871 ad annum 1890 cancellarius et minister negotiorum externorum Imperii Germanici erat.

De iuventute[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1832 usque ad annum 1835 Bismarck Berolini Gottingaeque iuri studuit et legibus. Ab anno 1849 usque ad annum 1852, erat senator in parlamento Borussiae, qui anno 1851 legatus regis Borussici Francofurtum missus est ad conventum Foederationis Germanicae. Postea nuntius primum Petropolim, ubi tres annos mansit, tum Lutetiam missus est.

Bismarck cancellarius Borussiae Germaniaeque[recensere | fontem recensere]

Die 8 Octobris 1962 praeses ministrorum Borussiae nominatus est, ut regem Gulielmum I contra domum legatorum Borussiae adiuvaret. Bismarck postquam ad honorum certamina accessit, ea tam forti iniit animo, ut, etiamsi pleraque inter obstacula, tamen victoriam et in domesticis et in externis rebus saepissime obtineret. Quae nobilis hic vir molitus est, ut Napoleo tertius, imperator Gallorum, in insidias induceretur bellumque Borussico regno inconsiderate indiceret, ea ab omnibus rerum gestarum scriptoribus perfectissimum opus artis ad legatorum munera spectantis aestimantur. Post bellum inter Francicos Borussosque gestum et fere omnes Germaniae res publicas in unum imperium coagmentatas, arbiter quodammodo Europaeorum populorum Bismarck factus est, qui nihil intemptatum reliquit, ut eorum concordiam foveret vel saltem firmaret.

Propter ingentem et severitatem et pertinaciam Bismarck a plebe admiratione commota "cancellarius ferreus" cognominatus est.

Quae tamen prudenter Bismarck apparaverat, ut exitiale novi belli periculum amoveretur, ea mutata sunt a Gulielmo altero eius nominis imperatore Germanico: ita ut bellum per totum orbem terrarum gestum prius sit concitatum, quo factum est, ut Europaeorum opes, cultus civilis, mores necessario prolabi inciperent.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Michael Howard. 1960. The Franco-Prussian War. Londinii.
  • Alan Palmer. Bismarck.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Othonem de Bismarck spectant.

Mille Paginae.png