Bellum Orbis Terrarum I

E Vicipaedia

Tertium Proelium Hypris

Bellum Orbis Terrarum I, sive Magnum Bellum, sive Bellum Mundanum I [1] quod saevit ab 28 Iulii anni 1914 ad 11 Novembris anni 1918, fuit pugna in qua super octies miliens militum mortui sunt.

Index

[recensere] Origines

Ob multas causas incepit Bellum magnum. Primo fieri non potest se extendere sine bello gerere ad nationem eodem vi militare ferente. Secundo erat extremus amor patriae et magna cupiditas ut veteras clades redderent. Tertio multae potestates Europae vindicabant terminos novos atque novos imperios oeconomicos coloniarumque.

[recensere] Foedera

Illo tempore Europa per duo foederationibus adversis dirimibatur: de duplice federatio, Francogallia Russiaque constituita, extensa postea ad Britanniam ut de triplice federatione constuat. Altera foederatio constituibatur inter Germaniam et Autria-Hungaria, extensa postea ad Italiam quae, bello incipiente, ad potestatem foederatas advenit.

[recensere] "Certamina" militaria navaliaque

Germania, tunc novissima natio in Europa, multas naves longas fecit, sic Britanniam, nationem maximae potestatis maritimae, commovens.

[recensere] Res in Haemo

Austro-Hungaria Serbiam Imperio suo affixit.

[recensere] Parricidium Seraii

Bellum incepit cum Franciscus Ferdinandus, heres regni Austria-Hungariae, interfectus esset a Gavrilo Principe, discipulo Serbiae, Seraii.

[recensere] Denuntiationes

Administratio Austria-Hungariae bellum contra Serbiam mox induxit. Tunc, ob multa foedera Europaea, Imperium Russicum bellum gessit contra Austriam-Hungriam, ita II Imperium Germanicum Bellum gessit contra Russiam et tandem Francia et Anglia, contra Germaniam.

[recensere] Bellum

[recensere] Bellum festinatum

Ultimis mensibus anni 1914 et primis 1915, copiae Germanicae in Belgiam intraverunt et ceperunt praeter portos circa Dunquercam et tunc in limites Franciae, Lutetiam capiendi causa. Nihilominus, copiae Franciae Germanos apud Marne?. Simul, copiae Russicae in Borussiam intraverunt sed repulsi sunt in Masuria a Germanis et Austriaci Belgradum non ceperunt. Ita limes belli creatus est in fossis et vallis inter Flandriam et Rhenum et inter Borussiam, Galiciam et Croatiam.

[recensere] Bellum quietum

Inter 1915 et 1917 non Nationes centrales nisi Nationes confoederatae limites fossarum et vallorum superarunt, et continenter milites impetos fecerunt sed tunc defenssores novum impetum faciebant.

Mense Novembre 1917, Italici in Capite Recto profligati sunt et terga verterunt neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Plavem pervenerunt.

[recensere] Finis belli

Anno 1917, in Russia Revolutio Octobris fuit et 3 Martii 1918 Instrumentum pacis Bressiciensis bellum inter Germaniam et Russiam finivit. Ita Germania non omnes sed multos milites e fronte orientali in Franciam movere potuit. Americani autem in bellum eodem anno intraverunt. Tunc Confoederatae nationes maximas copias habebant; itaque Germani superati sunt 1918.

[recensere] Deliberatio de pace componenda; foedera

Victores deliberaverunt de pace componenda in urbe Lutetia a die 18 Ianuarii 1919. His deliberationibus factis quinque foedera conclusa sunt; Versaliis cum Germania die 28 Iunii 1919; oppido Sancti Germani in Laya cum Austria (successore Austrohungariae) die 10 Septembris 1919; Noviliaci ad Sequanam cum Bulgaria die 27 Novembris 1919; in palatio Trianon cum Hungaria die 4 Iunii 1920; Suavedriae cum Imperio Ottomanico die 10 Augusti 1920.

[recensere] Pugnantes

Civitates participantes belli: colore prasino "Potestates Foederatae"; colore flavo "Potestates Centrales"
Tres Imperatores Potestatum Centralium
Europa anno 1914: Potestates Foederatae

[recensere] Potestates Centrales

Potestates Centrales erant nationes quae erant inter Imperium Russicum et Franciam sitae (igitur "Centrales" vocantur).

[recensere] Potestates Foederatae

Potestates Foederatae fuerunt nationes quae erant in Foedere trino vel nationes quae foedus posterius iunxerunt.

[recensere] Nationes serotinae

Nationes quae bello iunxit post 1914:

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externus

[recensere] Notae

  1. Nuntii Latini, "II bellum mundanum ante LXX annos ortum" [1]


B E L L U M    O R B I S    T E R R A R U M    P R I M U M
FT-17-argonne-1918.gif

Bellum: Consilium XVIIConsilium SchlieffenOrigines Belli

Proelia: Proelium apud YpramProelium CallipolitanumProelium apud VerodunumProelium apud LoosProelium apud SamaramProelium apud Nemetacum

Post Bellum: Pax VersaliensisPax Bressiciensis

Memorialia et Caemeteria: Memorial Tyne CotPorta MeninensisMemorial nationale Canadae VimyCaemeterium LangemarkMemorial Thiepval