Terra Sacra (insula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Scopulus amoenus Terrasacrensis Anna procera nominatus

Terra Sacra vel Farria vel Heligolandia insula parva unius tantum chiliometri quadrati in mari Germanico sita est. Incolarum sunt mille fere et quingenti. Lingua ingenua Terrae Sacrae Frisica est.

De temporibus insulae recentioribus[recensere | fontem recensere]

Conspectus oppiduli Terrasacrensis, quod ante bellum fuit

Anno 1890. Germani cum Britannis Zanzibar insulam cum Terra Sacra mutaverunt, quam postea magno impensu et labore in portum bellicum muniverunt. Ideo bello per totum orbem terrarum gestum primo duabus pugnis navalibus non procul a Terra Sacra Germani cum Britannis dimicaverunt. Bello autem altero decertato Britanni consilium coeperunt, ut insulam sibi perniciosam delerent. Ideo quantum bombarum supererat, ea copia Terrae Sacrae collocata incolisque evectis anno 1947. die 18. mensis Aprilis bombis omnibus simul accensis insulam diruere et in Oceano demergere conati sunt. Quae cum ita essent, aedificiis quidem praeter pharum omnibus erasis tamen maxima pars insulae remansit. Quamobrem anno 1952. incolae patriae desiderio commoti ad sedes suas reverterunt.

Quid Adamus Bremensis de Terra Sacra memoriae tradiderit[recensere | fontem recensere]

"Archiepiscopus vero de suis clericis ordinavit in Sliaswig Ratolfum, in Seland Willelmum, in Funem Eilbertum , quem tradunt, conversum a pyratis, Farriam insulam, quae in ostio fluminis Albiae longo secessu latet in occeano, primum repperisse, constructoque ibi monasterio fecisse habitabilem. Haec insula contra Hadeloam sita est. Cuius latitudo vix octo miliaria panditur, latitudo quatuor; homines stramine fragmentisque navium pro igne utuntur. Sermo est, piratas, si quando praedam inde vel minimam tulerint, aut mox perisse naufragio aut occisos ab aliquo, nullum domum redisse indempnem. Quapropter solent heremitis ibi viventibus decimas praedarum offerre cum magna devotione. Est enim haec insula feracissima frugum, ditissima volucrum et pecudum nutrix, collem habet unicum, arborem nullam, scopulis includitur asperrimis, nullo aditu praeter unum, ubi et aqua dulcis, locus venerabilis omnibus nautis, praecipue vero pyratis. Unde accepit nomen, ut Heiligland dicatur. Hanc in Vita sancti Willebrordi Fosetisland appellari discimus, quae sita est in confinio Danorum et Fresonum. Sunt et aliae insulae contra Fresiam et Daniam, sed nulla earum tam memorabilis."

Cives Terrae Sacrae et hospites illustres[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]