Gulielmus Marx

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Marx

Gulielmus Marx (Coloniae Agrippinae natus die 15 Ianuarii 1863 - Bonnae obiit die 5 Augusti 1946) fuit iuris consultus, vir publicus factionis Centri, ter praeses ministrorum Borussiae et bis cancellarius Germaniae.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister scholae popularis erat. Anno 1881 Marx maturitatem adeptus est et Bonnae iurisprudentiae studebat. Tum variis locis minister publicus et iudex laboravit, postremo Berolini praeses iudicii cameralis.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Marx iam iuvenis sodalis Centri factus est et 1899 - 1918 legatus domus legatorum Borussiae erat. Ab anno 1910 etiam legatus Dietae Imperii fuit. Ibi contra terras Bello Orbis Terrarum I Germaniae adiungendas certavit. Anno 1919 etiam legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae et concilio Borussiae constituendae fuit. Successor Gustavi Stresemann a Friderico Ebert praeside rei publicae cancellarius nominatus est et a die 30 Novembris 1923 usque ad diem 15 Ianuarii 1925 officio fungebatur. Successor eius cancellarius Ioannes Luther fuit. 10 Februarii - 18 Martii 1925 praeses ministrorum Borussiae fuit et post mortem Friderici Ebert candidatus electionis Praesidis Rei Publicae Wimarii contra Paulum de Hindenburg fuit, sed die 26 Aprilis 1925 petitionem amisit (45.3 % contra 48.3 %). 20 Ianuarii - 12 Maii 1926 Administer Iustitiae fuit, tum a die 17 Maii 1926 usque ad diem 12 Iunii 1928 iterum cancellarius imperii Iohanni Luther successit. Hoc munere fungens et Ioannem de Seeckt ducem exercitus Germanici dimisit. Praeterea anno 1926/1927 Administer Imperii Regionum Occupatarum erat. Fuit legatus Dietae Imperii ad annum 1932.

Tempus Nazistarum dictaturae[recensere | fontem recensere]

Postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Marx a re publica recedit atque Bonnae vixit.

Legenda[recensere | fontem recensere]

  • Ulrich von Hehl: Wilhelm Marx 1863 - 1946, eine politische Biographie , Moguntiaci : Matthias-Grünewald-Verl., anno 1987

Nexus externus[recensere | fontem recensere]